Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
91
91 (65)
92
92 (66)
93
93 (67)
94
94 (68)
95
95 (69)
96
96 (70)
97
97 (71)
98
98 (72)
99
99 (75)
100
100 (74)
< >
page |< < (66) of 376 > >|
9266M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA. praeter mediana modulorum duorum et moduli quartae partis; mediana
in fronte et poſtico, ſingula ternum modulorum.
Ipſarum columnarum
altitudo erit modulorum octo et dimidiae moduli partis.
Ita ex ea di-
viſione intercolumnia altitudinesque columnarum habebunt juſtam ratio-
nem.
Hujus exemplar Romae nullum habemus; ſed in Aſia Teo hexa-
ſtylon Liberi patris.
Eas autem ſymmetrias conſtituit Hermogenes, qui etiam primus octaſtylum Pſeudodipterive rationem invenit. Ex Dipte-
ri enim aedis ſymmetria ſuſtulit interiores ordines columnarum XXXVIII
eaque ratione ſumptus operiſque compendia fecit.
Is in medio ambula-
tioni laxamentum egregie circa cellam fecit, de aſpectuque nihil immi-
nuit, ſed ſine deſiderio ſupervacuorum conſervavit auctoritatem totius o-
peris diſtributione.
Pteromatos enim ratio et columnarum circum ae-
dem diſpoſitio ideo eſt inventa, ut aſpectus propter aſperitatem interco-
lumniorum haberet auctoritatem;
praeterea ſi et imbrium aquae vis oc-
cupaverit, et intercluſerit hominum multitudinem, ut habeat in aede cir-
caque cellam cum laxamento liberam moram.
Haec autem ita explican-
tur in Pſeudodipteris aedium diſpoſitionibus;
quare videtur acuta magna-
que ſolertia effectus operum Hermogenes feciſſe, reliquiſſeque fontes, un-
de poſteri poſſent haurire diſciplinarum rationes.
Aedibus Araeoſtylis co-
lumnae ſic ſunt faciendae, uti craſſitudines earum ſint partis octavae ad
altitudines.
Item in Diaſtylo dimetienda eſt altitudo columnae in partes
octo et dimidiam, et unius partis columnae craſſitudo collocetur.
In Sy-
ſtylo altitudo dividatur in novem et dimidiam partem, et ex eis una ad
craſſitudinem columnae detur.
Item in Pycnoſtylo dividenda eſt altitudo
in partes decem, et ejus una pars facienda eſt columnae craſſitudo.
Eu-
ſtyli autem aedis columnae (ut Diaſtyli in octo partes altitudo 12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index