Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Page concordance

< >
Scan Original
11 1
12
13 2
14
15 3
16
17 4
18
19 5
20
21 6
22
23 7
24
25 8
26
27 9
28
29 10
30
31 II
32
33 12
34
35 13
36
37 14
38
39 15
40
< >
page |< < of 256 > >|
12LIBER cinatio autem eſt, quæ res fabricatas ſolertia ac ratione proportionis de-
mõſtrare
at explicare põt.
Ita architecti qui ſine litteris contenderũt
vt
manibus eſſent exercitati, potuerũt efficere vt haberẽt pro labori-
bus
autoritatẽ.
Qui autẽ ratiocinationibus & litteris ſolis conſiſi fuerũt,
vmbrã
, rem perſecuti vident̃ At qui vtrũ ꝑdidicerũt, (vti omni-
bus
armis ornati) citius cum autoritate quod fuit propoſitum, ſunt aſ-
ſequuti
.
Cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in archite-
ctura
hæc duo inſunt, quod ſigniſicatur, &
quod ſigniſicat. Signiſicatur
propoſita
res de qua dictur.
Hanc autem ſigniſicat demonſtratio ratio-
nibus
doctrinarum exp@@ata, Quare videtur vtra parte exercitatum
eſſe
debere, qui ſe architectum proſiteatur.
Ita eum & ingenioſum eſſe
oportet
, &
ad diſciplinam docilem. Ne enim ĩgenium ſine diſciplina,
aut
diſciplina ſine ingenio, perfectum artiſicem poteſt efficere, &
ut lit-
teratus
ſit, peritus graphidos, eruditus geometria, &
optices non igna-
rus
, inſtructus arithmetica, hiſtorias complures nouerit, philoſophos
diligenter
audiuerit, muſicam ſciuerit, medicinæ non ſit ignarus, reſpõ-
ſa
iuris conſultorum nourerit, aſtrologiam cœli rationes cognitas ha-
beat
, Quæ cur ita ſint, ſunt cauſæ, Litteras architectum ſcire opor-
tet
, vti cõmentariis memoriam ſirmiorem efficere poſſit.
Deinde gra-
phidos
ſcientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis, quam uelit
operis
ſpeciem, deformare valeat.
Geometria autẽ plura præſidia pre-
ſtat
architecturæ:
& primũ ex euthy grammis circini tradit uſum: e quo
maxime
facilius ediſiciorum in areis expediuntur deſcriptiões:
norma-
rum
&
librationum & linearum directiones. Item per opticen, @@
ediſiciis
, ab certis regionibus, cœli lumina recte ducũtur.
Per arithme-
ticen
, ſumptus ediſiciorum conſumantur:
menſurarum rationes expli-
cantur
:
difficileſ ſymmetriarum queſtiones geometricis rationibus &
methodis
inueniũtur.
Hiſtorias autem plures nouiſſe oportet, mul-
ta
ornamenta ſæpe in operibus architecti deſignant, de quibus, argumẽ-
tis
rationem cur fecerint querentibus reddere debent.
Quemadmodum
ſiquis
ſtatuas marmoreas muliebres ſtolatas, &
quæ caryatides dicũtur,
pro
columnis in opere ſtatuerit, &
inſuper mutilos & coronas collo-
cauerit
, ꝑcontãtibus ita reddet rationẽ.
Carya ciuitas Pelopõneſi cum
perſis
hoſtibus cõtra græciã cõſenſit:
poſtea græci per victoriã glorioſe
bello
liberati, cõmuni cõſilio caryatibus bellũ indixerunt.
Ita oppido
capto
, uiris interfectis, ciuitate deleta, matronas eorũ in ſeruitutẽ abdu-
xerunt
.
Nec ſunt paſſi ſtolas, ne ornatus matronales deponere: vti non
vno
triumpho ducerent{ur}, ſed æterno ſeruitutis exẽplo graui cõtumelia
preſſæ
, pœnas pendere uiderentur pro ciuitate.
Ideo quitunc architecti
fuerunt
, edificiis publicis deſignauerũt earũ imagines oneri ferũdo col-
locatas
:
ut etiã poſteris nota pœna peccati caryatiũ, memoriæ traderet{ur}.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index