Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Page concordance

< >
Scan Original
11 1
12
13 2
14
15 3
16
17 4
18
19 5
20
21 6
22
23 7
24
25 8
26
27 9
28
29 10
30
31 II
32
33 12
34
35 13
36
37 14
38
39 15
40
< >
page |< < (5) of 256 > >|
195PRIMVS. num. Eurythmia eſt uenuſta ſpecies, commoduſ in compoſitioni-
bus
membrorum aſpectus.
Hæc efficitur, cum membra operis conue-
nientia
ſunt, altitudinis ad latitudinem, latit udinis ad longitu dinem, &

ad
ſummam omnia reſpondeant ſuæ ſymmetriæ.
Item ſymmetria eſt
ex
ipſius operis membris conueniens conſenſus, ex partibuſ ſepara-
tis
, ad vniuerſæ figuræ ſpeciem, ratæ partis reſponſus:
vt in hominis
corpore
e cubito, pede, palmo, digito, cæteriſpartibus, ſymmetros eſt,
fic
eſt in operum perfectionibus.
Et primum in ædibus ſacris, vt e colũ-
narum
craſſitudinibus, aut e triglypho, aut etiam embatere baliſtæ fo-
ramine
, quod græci ΠερΗΤοע vocitant, nauibus interſcalmio, q uod
@ιΠΗΧαἳπἨ
dicitur, itẽ cæterorum operum e membris, inuenitur ſy m-
metriarum
ratiocinatio.
Decor autem eſt emendatus operis aſpe-
ctus
, probatis rebus compoſiti cum autoritate.
Is perſiicitur ſtatione,
qui
græce θεμαΤισμὸς dicitur, ſeu conſuetudine, aut natura.
Statio-
ne
, cum Ioui, fulguri, &
cœlo, & ſoli, & lunæ, ædiſicia ſub diuo, hy-
petraque
conſtituuntur.
Horum enim deorum & ſpecies & effectus@,
in
aperto mundo atque@ lucenti, præſentes videmus.
Mineruæ, & Marti,
&
Herculi, ædes doricæ ſient. His enim diis propter virtutem, ſine de-
litiis
ædiſicia conſtitui decet.
Veneri, Floræ, Proſerpinæ, fontium nym-
phis
, corinthio genere conſtitutæ, aptas videbuntur habere proprie-
tates
:
his diis propter teneritatem, graciliora, & florida, foliiſque &
volutis
ornata opera facta, augere videbuntur iuſtum decorem.
Iuno-
ni
, Dianæ, Libero patri, cæteriſque diis qui eadem ſunt ſimilitudine, ſi
ædes
ionicæ conſtruentur, habita erit ratio mediocritatis:
& ab ſeuero
more
doricorum, &
a teneritate corynthiorum, temperabitur earum
inſtitutio
proprietatis.
Ad conſuetudinem autem decor ſic exprimi-
tur
, cum ædiſiciis interioribus magniſicis, item veſtibula conuenientia
&
elegantia erunt facta. Si enim interiora perfectus habuerint elegan-
tes
, aditus autem humiles &
imhoneſtos, non erunt cum decore. Item
ſidoricis
epiſtyliis in coronis denticuli ſculpentur, aut in puluinatis ca-
pitulis
, &
ionicis epiſtyliis exprimentur triglyphi, tranſlatis ex alia ra-
tione
proprietatibus in aliud genus operis, offendetur aſpectus, aliis
ante
ordinis conſuetudinibus inſtitutis.
Naturalis autem decor ſic
erit
, ſi primum omnibus templis ſaluberrimæ regiones, aquarumque
fontes
in his locis idonei eligentur, in quibus fana conſtituantur:
de-
inde
maxime Eſculapio, Saluti, &
eorum deorum, quorum plurimi me
dicinis
ægri curari videntur.
Cum enim. ex peſtilẽti in ſalubrem locum
corpora
ægra tranſlata fuerint, &
e fontibus ſalubribus aquarum vſus
ſubminiſtrabuntur
, celerius conualeſcent.
Ita efficietur uti ex natura
loci
, maiores, auctaſ cum dignitate diuinitas excipiat opiniones.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index