Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16 316
17 317
18 318
19 319
20 320
21 321
22 322
23 323
24 324
25
26
27
28 325
29 326
30
31
32
33 327
34 328
35
36
37
38 329
39 330
40 331
< >
page |< < (327) of 568 > >|
33327HYPERB. ELLIPS. ET CIRC. tertiis rectanguli K F B , id eſt, duabus tertiis 1116. lib. 6.
Elem.
A F;
ſed idem rectangulum ſub Q F, D H, æquale eſt re-
ctangulo Q D R, quia ut Q D ad Q F, ita fecimus eſſe
D H ad D R;
ergo rectangulum Q D R æquale duabus ter-
tiis quadrati A F, ideoque ut Q D ad A F ita {2/3} A F ad D R
:
ſed ut Q D ad A F, ſic quoque eſt rectangulum ſub Q 2216. lib. 6.
Elem.
A F, cui æquale quadrilaterum D A Q C, id eſt, ſector
D A B C ad A F quadratum;
ergo & ſector D A B C ad
quadratum A F, ut {2/3} A F ad D R.
Porro quoniam E cen-
trum gravitatis eſt totius ſectoris, &
H centrum grav. por-
tionis A C B, G vero trianguli A C D, conſtat eſſe, ſicut
triangulus A C D ad A C B portionem ſive ad triangulum
A Q C, id eſt, ut D F ad F Q, ita H E ad E G ;
338. lib. 1.
Arch. de
Æquipond.
convertendo &
per compoſitionem rationis erit ut D Q ad
D F, ita G H, ad H E.
Sed quia fecimus ut D Q ad Q F,
ita H D ad D R, erit quoque per converſionem rationis,
ut D Q ad D F, ita H D ad H R;
ergo H D ad H R ut
G H ad H E;
quare & reliqua G D ad reliquam E R, ut
4419. lib. 5.
Elem.
H D ad H R , hoc eſt, ut D Q ad D F.
Sicut autem D Q ad D F, ita eſt quadrilaterum D A Q C, cui æqualis ſector
D A B C ad A C D triangulum;
igitur ſector D A B C
ad A C D triangulum ut G D ad E R:
Eſt autem A C D
triangulus ad D F quadratum, ut A F ad D F, ſive ut {2/3} A F
ad {2/3} D F id eſt D G.
Igitur ex æquali in proportione perturbata,
ſicut ſector D A B C ad quadratum D F, ita {2/3} A F ad E R
, &
convertendo, quadratum D F ad ſectorem D A B 5523. lib. 5.
Elem.
ut E R ad {2/3} A F.
Fuit autem ante oſtenſum, quadratum
A F eſſe ad ſectorem D A B C, ut D R ad {2/3} A F;
igitur
duo ſimul quadrata, D F &
A F, ſive unum quadratum
D A ad ſectorem D A B C ut duæ ſimul E R &
R D, id
eſt ut tota E D ad {2/3} A F .
Eſt verò etiam quadratum D 6624 lib. 5.
Elem.
ad D A B C ſectorem, ſicut linea D A ad arcum A B, quia
nimirum ſector D A B C æqualis eſt rectangulo, baſin ha-
benti æqualem arcui A B &
altitudinem D A; ergo ſicut
D A ad arcum A B, ita E D ad {2/3} A F;
& permutando,
arcus A B ad {2/3} A F, ſive arcus A B C ad {2/3} A C, ut D A
vel B D ad D E.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index