Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (323) of 568 > >|
23323HYPERB. ELLIPS. ET CIRC. B D G, quoniam in ea ſunt centra gravitatis utriusque fi-
guræ circumſcriptæ ;
igitur magnitudinis ex dictis 11Theor. 3. h. compoſitæ centrum grav. eſt ipſum punctum F. Poſitum au-
tem fuit L punctum centrum gravitatis ejus magnitudinis quæ
ex portione A B C &
K F H triangulo componitur; igi-
tur magnitudinis reliquæ, compoſitæ ex duobus reſiduis,
quæ in figuris circumſcriptis remanent, erit centr.
grav. in
producta L F, ubi ea ſic terminatur, ut pars adjecta habeat
ad F L eandem rationem quam portio A B C ſimul cum
K F H triangulo ad dicta duo reſidua :
is autem 228. lib. 1.
Archine. d e
Æquipond
nus eſt N;
itaque N punctum eſt centrum gravitatis duo-
rum reſiduorum.
Quod fieri nequit; Nam ſi per N ducatur
recta baſi K H parallela, erunt ab una parte ſpatia omnia è
quibus utrumque reſiduum conſtat.
Non eſt igitur L pun-
ctum centrum gravitatis magnitudinis ex portione A B C &

K F H triangulo compoſitæ.
Sed neque erit ab altera parte
puncti F.
Namque hoc ſi dicatur, planè ſimili demonſtratio-
ne eò devenietur ut duorum reſiduorum quæ demptâ portio-
ne A B C &
K F H triangulo, in circumſcriptis figuris ſu-
pererunt, centrum gravitatis ſit ultra portionem A B C;
quod eſt æquè abſurdum. Reliquum eſt igitur ut ſit ipſum pun-
ctum F;
quod erat oſtendendum.
Theorema VI.
OMnis hyperboles portio ad triangulum inſcri-
ptum, eandem cum ipſa baſin habentem ean-
demque altitudinem, hanc habet rationem;
quam
ſubſeſquialtera duarum, lateris tranſverſi &
dia-
metri portionis, ad eam quæ ex centro ſectionis
ducitur ad portionis centrum gravitatis.
Eſto hyperboles portio, & inſcriptus ei, qualem diximus,
33TAB. XXXIV.
Fig. 8.
triangulus A B C;
diameter autem portionis ſit B D, &
latus tranſverſum ſive diameter ſectionis B E, in cujus me-
dio centrum ſectionis F.
Et ponatur centrum gravitatis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index