Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (316)
17
17 (317)
18
18 (318)
19
19 (319)
20
20 (320)
< >
page |< < of 568 > >|
14PRÆFATIO. Et quando inter tot eximios hoc ævo Geome-
tras nondum licuit animadvertere qui ſibi hanc
provinciam delegerit, ac proinde fieri poſſet
ut longa porro dubitatio maneret circa demon-
ſtrationes, quas certiſſimas eſſe oportet;
arbi-
tratus ſum me facturum quod &
in publicum
utile eſſet &
à propoſiti argumenti ratione non
alienum, ſi ſimul hîc prodire ſinerem, quæ no-
vam in re obſcura lucem allatura videbantur.
Nulla autem temeritate ad elevandam Viri gra-
vis &
eruditi auctoritatem acceſſi, ſed cauſæ
bonitate adductus, putavi quæ compereram li-
berè citraque offenſam proponi poſſe.
Majori
quoque fiduciâ, poſteaquam is ſeſe ipſum per
literas, quarum aliquod inter nos commercium
eſt, auctorem hortatoremque candidè præbuit,
ut ſiqua commentatus eſſem, ea cum univerſis
communicarem.
Ingenuitatem hanc inſignem
lubenti gratoque uti meretur animo accepi, &

ſpero modeſtâ reprehenſione ſatis me decla-
raſſe, quanti æſtimem Doctiſſ.
Viro haberi ami-
cus.
Cujus invicem ſumma, quâ me uſque ad-
huc excepit, humanitas facit ne, quid aliud ex-
ſpectem, niſi ut vel moderatè &
ſine ulla acer-
bitate ad mea reſpondeat, ſi quid iis reponen-
dum eſſe duxerit, vel rationibus evidentiſſimis
perſuaſus, æquè lubens noſtra quam alterius
poſthac opera veriora ſentiat &
amplectatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index