Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
41 332
42 333
43 334
44 335
45 336
46 337
47 338
48 339
49 340
50
51
52
53
54
55
56 344
57 345
58 346
59 347
60 348
61 349
62 350
63
64
65
66
67
68
69
70 358
< >
page |< < of 568 > >|
12PRÆFATIO. quoque in ſcriptione expreſſum eſt, & paulò quid
amplius, ſi Lectoris æqui judicium prævenire per-
mittitur.
Namque ex datis gravitatum centris
Hyperbolas, Ellipſes &
Circulos ad quadrata
redigere non finis eſt horum Theorematum, ſed
conſequentia duntaxat;
eoque nomine potiſſi-
mum placere debent, quòd aliquatenus certam
trium Portionum ad inſcripta triangula rationem
dcmonſtrant.
Eam in Hyperbola primum mihi
deprehendere contigit, viâ deſtinatâ planè, ſed
impeditâ difficilique;
quâ deinde breviorem ex-
quirens, in hanc incidi quæ ad Ellipſin &
Cir-
culum quoque pertineret, commodumque ob-
venit conſtans illa in cognatis figuris mirabiliſ-
que convenientia.
Quæ quidem univerſim in o-
mnibus hiſce quo minus locum habeat, ſola fa-
cit Propoſitionum noviſſima, ſupernumeraria illa
quaſi, atque ultra propoſitum adſcita, cujuſque
hoc ſolum mihi tribui par eſt, quod ex præce-
dentibus ipſam non ineleganti ratione compro-
bari poſſe oſtendi.
Dudum enim hîc nos præ-
venit, egregiumque Theorema ante annos un-
deviginti demonſtratum dedit acutiſſimus Geo-
metra I.
Della Faille, felix, meâ quidem ſenten-
tiâ, quod ante alios perſpexerit, quomodo à ſe-
ctorum gravitatis centro Quadratura depende-
ret:
cumque illum in Circulo præcipuam laudem
promeruiſſe agnoſcam, non æquè gaviſus ſum de-
tectâ in reliquis hujus ſegmentis ſimili

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index