Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
41 332
42 333
43 334
44 335
45 336
46 337
47 338
48 339
49 340
50
51
52
53
54
55
56 344
57 345
58 346
59 347
60 348
61 349
62 350
63
64
65
66
67
68
69
70 358
< >
page |< < (317) of 568 > >|
17317HYPERB. ELLIPS. ET CIRC.
Data ſit portio A B C & triangulus D E F, baſibus A C,
11TAB. XXXIV
Fig, 2.
D F æqualibus;
& portionis diameter ſit B G, in trian-
gulo verò ducta à vertice in mediam baſin linea E H.
Sint
autem utræque B G, E H vel ad baſes rectæ vel æqualiter
inclinatæ;
& quam rationem habet B G ad E H, in eandem
dividatur ſpatium datum, ſintque partes K &
L. Circumſcri-
batur jam ſicut antea portioni A B C figura ordinatè, quæ
portionem ſuperet exceſſu minore quàm ſit ſpatium K.
Et
triangulo D E F circumſcribatur figura quæ totidem paral-
lelogrammis conſtet, quot ſunt in figura portioni A B C cir-
cumſcripta.
Quoniam igitur baſes portionis & trianguli æquales ſunt,
apparet quidem omnium parallelogrammorum eandem fore
latitudinem.
Hinc quum parallelogrammum B M ſit ad E R
ut B G ad E H, id eſt ut K ad L, ſitque B M minus quam
K , erit quoque E R minus quam L .
Verùm omnia 22Ex conſit.3314. 5.
Elem.
gula quibus conſtat exceſſus figuræ circumſcriptæ ſupra trian-
gulum D E F, æqualia ſunt parallelogrammo E R, ergo
minor eſt idem exceſſus ſpatio L.
Sed & exceſſus quo figu-
ra circumſcripta portionem A B C ſuperat, minor eſt ſpa-
tio K.
Ergo utergue ſimul exceſſus minor erit ſpatio K L
dato.
Et conſtat fieri poſſe quod proponebatur.
Theorema III.
SI portioni hyperboles, vel ellipſis vel circuli por-
tioni, dimidiâ ellipſi dimidiove circulo non majori,
circumſcribatur figur a or dinatè;
ejus figuræ centrum
gravitatis erit in portionis diametro.
Sit portio quælibet iſtarum A B C, diameter ejus B D;
44TAB. XXXVI.
Fig. 3.
&
circumſcribatur ei ut ſupra figura ordinatè. Oſtenden-
dum eſt ejus figuræ centrum gravitatis fore in B D diametro.
Ducantur lineæ H K, N R, P S, conjungentes ſuprema
latera parallelogrammorum quæ à diametro portionis æqua-
liter utrinque diſtant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index