Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
41 332
42 333
43 334
44 335
45 336
46 337
47 338
48 339
49 340
50
51
52
53
54
55
56 344
57 345
58 346
59 347
60 348
61 349
62 350
63
64
65
66
67
68
69
70 358
< >
page |< < (319) of 568 > >|
19319HYPERB. ELLIPS. ET CIRC. A D ad D F; multoque major quam A D ad D H, vel
quàm L K ad K E.
Sit itaque M K ad K E ſicut portio
A B C ad exceſſum quo ipſa ſuperatur à figura ordinatè cir-
cumſcripta.
Itaque cum K ſit centrum grav. figuræ portio-
ni circumſcriptæ, &
E centrum grav. ipſius portionis; erit
M centrum gravitatis omnium ſpatiorum quæ eundem exceſ-
ſum conſtituunt .
Quod eſſe non poteſt; Nam ſi per 118. lib. 1.
Arch. de
Æquipond.
linea ducatur diametro B D parallela, erunt ab una parte
omnia quæ diximus ſpatia.
Manifeſtum eſt igitur, portio-
nis A B C centrum grav.
eſſe in B D portionis diametro.
Eſto nunc A B C portio ellipſis vel circuli, dimidiâ fi-
22TAB. XXXIV.
Fig. 5.
gurá major.
Abſolvatur figura, & producatur B D uſque
dum ſectioni occurrat in E;
erit igitur portionis A E C dia-
meter E D, &
B D E diameter totius figuræ. Et quoniam
in B D E diametro eſt figuræ totius centrum gravitatis, (hoc
enim ex prædemonſtratis conſtabit, ſi in duo æqualia tota
figura dividatur diametro quæ ipſi A C ſit parallela,) &
in
eadem centr.
gravitatis A E C portionis minoris, ſicut mo-
dò oſtenſum fuit;
erit quoque centr. gravitatis portionis re-
liquæ A B C in B D E ;
quod erat oſtendendum.
338. lib. 1.
Archim. dc
Æqu@pond.
Lemma.
Eſto linea E B, cui ad utrumque terminum adjiciantur æ-
44TAB. XXXIV.
Fig. 6.
quales duæ E S, B P, &
inſuper alia P D. Dico id quo
rectangulum E D B excedit E P B, æquari rectangulo S D P.
Eſt enim rectangulum E D B æquale iſtis duobus, rectangulo
E D P &
rectangulo ſub E D, P B: quorum ultimum ſuperat
rectangulum E P B rectangulo D P B.
Igitur exceſſus rectan-
guli E D B ſupra rectangulum E P B æqualis eſt duobus iſtis,
rectangulo E D P, &
D P B. Sed rectangulum E D P addito
rectangulo D P B, id eſt rectangulo ſub E S, D P, æquale
fit rectangulo S D P.
Manifeſtum eſt igitur, exceſſum re-
ctanguli E D B ſupra E P B, æquari rectangulo S D P.
Eſto rurſus linea E B, cui ad utrumque terminum 55TAB. XXXIV.
Fig. 7.
67

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index