Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56 344
57 345
58 346
59 347
60 348
61 349
62 350
63
64
65
66
67
68
69
70 358
71 359
72 360
73 361
74 362
75 363
76 364
77 365
78 366
79
80
< >
page |< < (346) of 568 > >|
58346CHRIST. HUGENII AD XAVERIUM mus. Is circa verbum continere commiſſus eſt, ex quo non
recte
percepto factum eſt ſcilicet, ut, cum Quadraturam ve-
ſtram
oppugnare me crederem, nihil minus egerim, omnes-
que
item, qui me labefeciſſe eam judicarunt, cæcutierint.
Ego ſignificationem duplicem ejus verbi quam in opere Ge-
ometrico
inveneram, adduxi, tuam, quæ &
P. Sarraſæ eſt,
interpretationem
, quoniam adhuc ignorabam, præterii.
Igi-
tur
hic palmaris eſt error meus, quod nec P.
Sarraſæ librum,
nec
tuum Corollarium tum temporis videram.
Sed nec for-
taſſe
ſi ſciviſſem explicationem veſtram, propterea memo-
randam
duxiſſem, cum parum adeo ad rem faciat, ſitque
monſtroſa
plane atque abſona, uti ex adjecto ſpecimine li-
quebit
:
quantum vero ea promoveritis deinde exponam.
Propoſitio
40.
lib. 10. eſt hujuſmodi. Iiſdempoſitis, dicora-
tionem
ſolidiex R S in X Y ad ſolidum ex T V in Z &
, to-
ties
continere rationem ſolidiex I K in N O ad ſolidum ex L M
in
P Q, quoties hæc ipſa ratio continet rationem ſolidi ex A B
in
E F ad ſolidum ex C D in G H.
Quam propoſitionem jux-
ta
mentem, ut ais, autoris, (variatâ tantùm phraſi ſcilicet)
ſic
nobis enarras.
Iiſdem poſitis, dico rationem ſolidi ex R S
in
X Y ad ſolidum ex T V in Z &
, conſtitui ex iis rationibus
quæ
toties multiplicatæ ſunt illarum rationum ex quibus con-
ſtituitur
ratio ſolidi ex I K in N O ad ſolidum ex L M in
P
Q, quoties ipſæ rationes multiplicatæ ſunt earum ex qui-
bus
conſtituitur ratio ſolidi ex A B in E F ad ſolidum ex C D
in
G H.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index