Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
341
341 (588)
342
342 (589)
343
343 (590)
344
344 (591)
345
345 (592)
346
346 (593)
347
347 (594)
348
348 (595)
349
349
350
350
< >
page |< < (592) of 568 > >|
345592CHRIST. HUGENII metrum ponendo fiet ea {1/111} diametri Solis. Hujus autem
{5/37} diametro Saturni æquales repertæ ſunt;
ergo Saturni dia-
meter Telluris diametrum continebit quindecies, diameter
vero annuli Saturnii eandem Telluris diametrum circiter tri-
geſies &
quater. Unde eximia horum corporum magnitudo
cognoſcitur;
quæ ſane omnem ab aliis hactenus traditam fa-
cile exuperat.
Hinc verò & intervallum inter Terram ac Solem neceſſa-
rio omnium exiſtimatione majus conflabitur.
Si enim dia-
meter terræ diametri Solis {1/111} continet;
Solis autem diame-
ter ſuæ à nobis mediæ diſtantiæ {1/113} æquat, uti ſequitur ex eo
quod diameter ejus obſervetur 30′, 30″;
erit certè Terræ dia-
meter {1/12543} diſtantiæ quæ eſt inter ipſam ac Solem.
Deinde
cum Saturni minima diſtantia ſit ad mediam Solis diſtantiam
ferme octupla, hinc Saturni, cum erræ proximus eſt, di-
ſtantia habebitur diametrorum terreſtrium 100344;
cum verò
plurimum aberit, circiter 122000.
Fateor equidem lubrica eatenus ratione hæc niti, quate-
nus nimirum Terræ magnitudinem inter Martem Venerm-
que mediam adſumſimus, nullo niſi veriſimilitudinis argu-
mento:
adeoque vel millenis aliquot Terræ diametris facile
à veritate aberrari potuiſſe Verùm ut jam duplo majora
minorave quam reipſa ſunt intervalla iſta definiverimus, aut
triplo etiam;
non tamen parum videri debet hactenus ſaltem
menſuram eorum comprehendiſſe, quum alia nulla ratio ſup-
petat qua non vel decuplo major error timendus ſit.
Ita e-
nim omnino exiſtimo.
Ad reliquum verò calculum quod at-
tinet, quo Planetarum diametros Solis diametro comparavi-
mus, ſciendum eſt nihil in eo conjecturæ tribui, ſed ex iis
quæ data ſunt certa ratione illum procedere.
Atque adeo
poſitis iis Planetarum diametris apparentibus quas a nobis
obſervatas diximus, non poſle non Solis diametrum ad dia-
11Diametri So-
lis ad Plane-
tarum dia-
metres ratio.
metrum annuli Saturno circumdati ſeſe habere ut 37 ad 11;
ad diametrum vero Saturni ipſius, ut 37 ad 5; ad Jovis dia-
metrum ut 11 ad 2;
ad Martis ut 166 ad 1; ad Veneris ut
84 ad 1.
De Mercurio non definiam priuſquam ritè eum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index