Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56 (344)
57
57 (345)
58
58 (346)
59
59 (347)
60
60 (348)
< >
page |< < (348) of 568 > >|
60348CHRIST. HUGENII AD XAVERIUM Proportionalitatibus & de Ductibus, ne ſert qu’ à l’embaraſſer,
&
ne me ſemble d’ aucun uſage, pour ce que fruſtra fit per plur a
quod poteſt fieri per pauciora.
Quorum latinè hæc eſt ſententia.
Libros tuos retinui diutius, quod remittere eos nolebam quin
ſimul opinionem meam tibi exponerem de nova iſta quam vendi-
tant circuli Quadratura;
vix autem à me ipſo impetr are poteram,
ut ingentia quibus tractatur volumina evolverem.
Tandem ta-
men nonnulla in iis delibavi, è quibus ſatis tutò mihi pronunciare
poſſe videor, nihil ibi boni inveniri, quod non captu facile ſit;
unâque aut alter â paginâ explicari potuerit. Cætera merum pa-
ralogiſmum de quadratura circuli continent, multis propoſitio-
nibus implicitum, quæque hoc tantum efficiunt, ut omnia eva-
dant intricatior a.
Pler æque vero ſimpliciſſimæ ſunt & facili ratio-
ne conſtant, licet tractandi methodus obſcuriores reddiderit.
Pa-
ralogiſmum quærere inſtitui, initio facto ad paginam 1134.
ubi
hoc ait:
Nota autem eſt proportio ſegmenti L M N K ad ſegmen-
tum E G H F;
quod falſum eſt, pendet enim hujus demonſtratio
à propoſitione 39, pag.
1121. ejuſdem libri, ubi manifeſtus er-
ror occurrit, dum pluribus quantitatibus conjunctim applicatur,
quod de ſingulis ſeorſim fuerat oſtenſum.
Etenim ex. gr. poſitis
quatuor proportionalium ordinibus
11
2, 4, 8, # 2, 8, 32,
## &
2, 6, 18, # 2, 10, 50,
licet verum ſit rationem 8.
ad 32. duplicatam eſſe ejus quæ 4. ad
8.
itemque rationem 18. ad 50. duplicatam eſse ejus quæ 6. ad 10.
non tamen idcirco verum eſt 8 + 18. hoc eſt, 26. eſſe ad 32 + 50.
hoc eſt ad 82.
inratione duplicata ejus quæ 4 + 6. hoc eſt, 10. ad
8 + 10.
hoc eſt, 18. Unicum ei fundamentum hæc vitioſa argu-
mentatio;
quæque de Proportionalitatibus ſcribit & de Ducti-
bus, tantum majoribus ipſum diſſicultatibus involvunt, neque
alicujus uſus videntur, ſiquidem fruſtra fit per plura quod poteſt
fieri per pauciora.
Vides, Vir Egregie, neque Carteſium, veſtrum illud Hoc
eſt juxta mentem autoris, agniturum fuiſſe, ſed potius, quod
res eſt, dicturum, deſperatâ causâ hoc vobis effugium quæſi-
tum, ut quadratura veſtra ad inſtar Protei cujuſdem aliâ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index