Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
61
61 (349)
62
62 (350)
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70 (358)
< >
page |< < (358) of 568 > >|
70358CHRISTIANI HUGENII anguli E B F. Huic autem triangulo æquantur ſingula A E B,
B F C.
Ergo utriuſque ſimul triangulum A B C minus erit
quam quadruplum.
Quod erat oſtendendum.
Theor. II. Prop. II.
Si fuerit circuli portio, ſemicirculo minor, & ſu-
per eadem baſi triangulum, cujus latera portio-
nem contingant;
ducatur autem quæ contingat por-
tionem in vertice:
Hæc à triangulo dicto triangu-
lum abſcindet majus dimidio maximi trianguli in-
tra portionem deſcripti.
Eſto circuli portio ſemicirculo minor A B C, cujus vertex
11TAB. XXXVIII.
Fig. 2.
B.
Et contingant portionem ad terminos baſis rectæ A E,
C E, quæ conveniant in E:
convenient enim quia portio ſe-
micirculo minor eſt.
Porro ducatur F G, quæ contingati-
pſam in vertice B;
& jungantur A B, B C. Oſtendendum eſt
itaque, triangulum F E G majus eſſe dimidio trianguli
A B C.
Conſtat triangula A E C, F E G, item A F B,
B G C æquicruria eſſe, dividique F G ad B bifariam.
Utra-
que autem ſimul F E, E G, major eſt quam F G;
ergo
E F major quam F B, vel quam F A.
Tota igitur A E minor
quam dupla F E.
Quare triangulum F E G majus erit quarta
parte trianguli A E C.
Sicut autem F A ad A E, ita eſt al-
titudo trianguli A B C ad altitudinem trianguli A E C, &

baſis utrique eadem A C.
Ergo, quum F A ſit minor quam
ſubdupla totius A E, erit triangulum A B C minus dimi-
dio triangulo A E C.
Hujus vero quarta parte majus erat
triangulum F E G.
Ergo triangulum F E G majus dimidio
trianguli A B C.
Quod oſtendendum fuit.
Theor. III. Prop. III.
OMnis circuli portio, ſemicirculo minor, ad ma-
ximum triangulum inſcriptum majorem ratio-
nem habet quam ſeſquitertiam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index