Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

List of thumbnails

< >
121
121 (109)
122
122 (110)
123
123 (111)
124
124 (112)
125
125 (113)
126
126 (114)
127
127 (115)
128
128 (116)
129
129 (117)
130
130 (118)
< >
page |< < (107) of 532 > >|
119107
_QVONIAM_ vero Sinus totus (hoc eſt, ſemidiameter cuiusuis circuli) intelligi-
tur ab Aſtronomis diuiſus in aliquot partes æquales, vt ratione barum partium om-
11Omnes ſi-
nus expri-
muntur in
partibus,
in quas ſi
nus totus
concipitut
eſſe diui-
ſus.
nes alios ſinus metiantur, proportiones ve omnium ſinuum ad ſinum totum, ſiue ad ſe-
midiametrum in numeris exprimant;
ex plicãdum paucis erit, in quot partes ſemidia-
metrum diſtribuerint:
Neque enim omnes eodem modo eam ſunt partiti. Ptolemæus
namque ſemidiametrum ſecatin _60._
partes æquales, totam vero diametrum in 120.
Quamlibet deinde partem concipit diuiſam eſſe in _60._ Minuta, & quoduis Minutum
in 60.
Secunda. Hanc diuiſionem omnes fermè antiqui, & nonnulli ex recentioribus,
inter quoseſt Orontius, ſecuti ſunt.
Supputauit autem Ptolemæus lib. I. Almageſti ta-
22Semidiame
ter circult
in quot par
tes ſecetur
à Ptolemęo
& Arzahe-
le.
bulam omnium chordarum, quæarcubus ſemicirculi dimidiato gradu ſeſe ordine ſu-
perantibus, initio facto ab arcu _30._
Minutorum, reſpondẽt, in partibus, quarum 120.
tota diameter continet. Orontius vero tabulam condidit omnium ſinuum, qui arcu-
bus quadrantis vno Minuto ſeſe ordine ſuperantibus, initio facto ab arcu I.
Minuti,
reſpondent, in partibus, quarum _60._
ſemidiameter, ſeu ſinus totus continet. Ar Zahel
vero Arabs conſtituit ſemidiametrum partium 150.
ac proinde totam diametrum
partium 300.
quas quidem partes rurſus diſtribuit in Minuta, & Secunda, vt Pto-
lemæus.
Sed vtrouis modo ſemidiameter, siue diameter diuidatur, permoleſtum eſt,
alios omnes ſinus ſiue chordas in eiusmodi partibus inueſtigare, cum ſemper multi-
plicatio, diuiſio, extractioq́;
radicum per fractiones Aſtronomicas in ſtituenda ſit; Vel
certe Partes in Minuta, ac Secunda conuertendæ, &
contra, Minuta ac Secunda in
Partes:
quæres valde laborioſa eſt non ſolum parum exercitatis in Arithmeticis, ve-
rum etiam peritißimis.
_QVAMOBREM_ alij Aſtronomi, inter quos eſt Georgius Purbachius, Ioan-
nes Regiomontanus.
Petrus Appianus, ſemidiametrum, hoc eſt, sinum totum, in multo
33Cõmodiot
eſt diuiſio
ſemidiame
tr i, vel ſin
totius in
particulas
10000000.
vel _100000._
quàm in
60.
plures particulas æquales partiti ſunt, vtpote in partes _10000000._
vel _100000._
Ita enim opus non erit partes has in Minuta, ac Secunda diſtribuere; cum vna ha-
rum partium sit vel multo minor, quàm vnum Secũdum ſemidiametri in partes _60._

ſecundum Ptolemæum diuiſæ, vel certe non multo maior.
Nam vnum Secundum eſt
{1/216000} totius ſemidiametri diuiſæ in 60.
partes, cum 60. partes contineant
_216000._
Secunda: At vna particula ſemidiametridiuiſæ in partes _10000000._ vel
_100000._
eſt {1/10000000}. vel {1/100000}. totius ſemidiametri. Con
ſtat autẽ minutiã hãc {1/10000000}.
eſſe multo minorẽilla {1/216000}.
hanc vero {1/100000}.
non eſſe multo maiorẽ illa eadem {1/216000}. Ita-
que etiã si in sinu aliquo negligatur interdum vna ferme particula ex _10000000._

particulis sinus totius, multò tamen minor error committetur, quàm si negligatur
vnum ferè ſecundum ex _216000._
Secundis, in quæ sinus totus intelligitur eſſe diui-
ſus:
Si vero negligatur vna ferè particula ex _100000._ particulis sinus totius, non
multò maior error cõmittetur, quàm ſinegligatur vnum fere ſecundum ex _216000._

ſecundis, in quæ sinus totus diſtribuitur.
44Quantue
ſit ſinus to-
tus ſecun-
dum com-
munem v-
ſum, & quã
tus ab au-
ctore ſta -
tuatur.
_SVNT_ etiam, qui diſtribuant sinum totum in partes _6000000._ vel _60000._
extantq́ tabulæ sinuũ à Ioan. Regiom. compositæ, in quibus sinus totus tot particu-
las ponitur continere:
ſed magis in vſu eſt apud Aſtronomos diuisio sinus totius in
particulas _10000000._
vel _100000._ Immo communis fere vſus omnium obtinuit, vt
in ſupputationibus, quæ ex sinubus depromuntur, sinus totus ſtatuatur particula-
rum _100000._
qualem & nos tam in ſphæra, quàm in Gnomonica alijsque operibus
conſtituimus:
quamuis, quo maior fuerit sinus totus, eo etiam accuratior ſupputatio
55Item eo fie
ri calculũ
atque calculus reddatur.
Conſtruxit porrò Ioan. Regiom. tabulam omnium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index