Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 290 > >|
39 duobꝰ numeris ſe habētibus in proportione ſex-
quialtera ſubduplum maioris eſt ſubſexquiterti-
um minoris.
Probatur prima pars / quia in caſu
illius idē numerus habet duas proportiones ma­
ioris inequalitatis ad duos numeros minores
īequales puta triplam ad ſuū ſubtriplum et qua-
druplam ad ſuum ſubquadruplum / vt conſtat: igi­
tur proportio per quaꝫ quadrupla excedit triplã
eſt proportio inter illos numeros minores puta
ſubtriplum et ſubquadruplum / vt patet ex prece-
denti: et proportio per quã quadrupla excedit tri-
plam eſt ſexquitertia que eſt inter numerus deno­
minantes illas / vt patet ex concluſione: igitur in-
ter illos duos numeros minores puta ſubtriplū
et ſubquadrupluꝫ eſt proportio ſexquitertia / quod
fuit probandum.
Et eodem modo probabis reli-
quas partes et infinita talia correlaria. 11Tertium
correlar̄.
¶ Sequi-
tur tertio /  vniuerſaliter talis eſt proportio inter
duas partes aliquotas inequales alicuius quan­
titatis: qualis eſt inter numeros a quibus deno-
minantur tales partes aliquote: vt capta quarta
alicuius et etiam tertia eiuſdem: dico /  inter ter-
tiam et quartam talis eſt proportio qualis eſt in-
ter .4. et .3. puta ſexquitertia.
Ad quod probanduꝫ
peto primo /  quelibet pars aliquota alicuius de­
nominatur a certo numero vt medietas a binario
tertia a ternario: quarta a quaternario: quīta a
quinario .etc̈.
Peto ſecundo /  cuiuſlibet quanti-
tatis ad quamlibet ſui partem aliquotam eſt pro­
portio mĺtiplex denominata a numero a quo de-
nominatur talis pars aliquota: vt cuiuſlibet quã­
titatis ad ſuam quartam eſt proportio quadru-
pla denominata a numero quaternario a quo
denominatur quarta, et ad ſuam tertiã eſt tripla
denominata a numero ternario a quo denomina­
tur tertia: et ſic cõſequenter.
Quibus baſibus ſup­
poſitis oſtenditur correlarium: et ſit a. vna quan-
titas: et ſit h. vna pars eius aliquota: et c. alia mi-
nor pars aliquota eiuſdem a. et ſit a. ad .c.f. ꝓpor-
tio: et a. ad b.g. proportio minor / vt oportet / et ſit d.
numerus a quo denominatur b. pars aliquota: et
e. a quo denominatur c. pars aliquota: et tūc dico /
 tales eſt proportio inter b. et c. qualis inter d.
et e.
Quod ſic oſtenditur / quia proportio f. que eſt
a. ad c. excedit proportionem g. que eſt a. ad b. per
proportioneꝫ b. ad c. / vt patet ex primo correlario /
et proportio per quã proportio f. excedit propor-
tionem g. eſt illa que eſt inter denominatiões ſiue
inter termininos a. quibus denominãtur f. et g. pro-
portiones / vt patet ex concluſione: igitur propor-
tio b. ad c. eſt proportio que eſt inter terminos a
quibus denominatur f. et g. proportiões: et f. et g.
proportiones denominantur a d. et e. numeris a
quibus denominantur b.c. partes aliquote ipſiꝰ
a. / vt patet ex ſecunda petitione igitur: talis eſt ꝓ-
portio inter b. et c. qualis eſt inter d. et e. / quod fuit
probandum.
Et ſic patet correlariuꝫ. 224. correĺ. ¶ Sequitur
quarto /  conſtituta naturali ſerie proportionuꝫ
multipliciū: et conſtituta etiam naturali ſerie pro­
portionum ſuperparticularium: ſecunda ſpecies
proportionis multiplicis excedit primam ſpecieꝫ
per primam ſpeciem proportionis ſuperparticu-
laris puta per ſexquialterã: et tertia ſpecies mul-
tiplicis excedit ſecundã: per ſecundam ſpeciem ꝓ-
portionis ſuperparticularis: et quarta multipli-
cis excedit tertiam: per tertiaꝫ ſuperparticularis /
et ſic in infinitum.
Probatur / quia captis primis
duabus ſpeciebus ꝓportionis multiplicis puta
dupla et tripla ille denominantur a. numero bina­
rio et ternario / vt conſtat: et tripla excedit duplam
per proportioneꝫ que eſt inter illos numeros ter-
narium videlicet et binarium / vt patet in concluſi-
one: et inter illos eſt prima ſpecies proportionis
ſuperparticularis / vt patet ex ſecundo capite pri-
me partis vbi generantur infinite ſpecies propor­
tionis ſuperparticularis ſereatim in naturali ſe­
rie numerorum igitur.
Item captis tripla et qua-
drupla multiplicibus ille excedunt ſe: per propor­
tionem que eſt .4. ad .3. / vt patet ex concluſiõe: et in-
ter illos numeros eſt ſecunda ſpecies proportio-
nis ſuperparticularis / puta ſexquitertia / vt patet
ex loco preallegato: igit̄̄ correlariū verum quoniã
eodem modo probabis de aliis. 335. correĺ.
¶ Sequitur quin­
to /  per tot proportiones ſuperparticulares cõ-
ſequenter / et ſereatim aſſumptas excedit quelibet
ſpecies multiplicis proportiõis diſtans a. prima
primã ſpeciem multiplicis: per quot vnitates nu-
merus a quo denominatur illa ſpecies diſtat a
numero a quo denomīatur prima ſpecies propor­
tionis multiplicis puta dupla.
Et ſic etiam dicen-
dum eſt de qualibet alia ſpecie mĺtiplici a qua di-
ſtat per aliquot ſpecies vt proportio quintupla
excedit proportionē duplam per tres ſpecies pro­
portionis ſuperparticulares ſereatim ſumptas
videlicet per proportionem ſexquialteram que eſt
3. ad .2. et ſexquitertiam que eſt .4. ad .3. et ſexqui-
quartam que eſt .5. ad .4.
Patet hoc correlarium
facile ex anteriori. 446. correĺ.
¶ Sequitur ſexto /  vniuerſa-
lis ſeries proportionum ſuperparticularium in-
finitam latitudinē proportionis conſtituit.
Pro-
batur / quia conſtituit infinite magnam proporti-
onem multiplicem cum proportione dupla: igitur
talis ſeries in infinitum magna latitudo eſt pro-
portionis.
Item talis ſeries proportionum ſuper­
particularium eſt naturalis ſeries numerorum in­
cipiendo a binario: ſed in infinitum magna pro-
portio eſt alicuius numeri a binarium: igitur infi-
nitum magna latitudo proportionis eſt natura-
lis ſeries proportionum ſuperparticularium.
Et
hoc nota ad capitulum de augmentatione.
Capitulum quintum / in quo reci-
tatur paucis et impugnatur opinio
baſani politi de proportione ſiue
cõmenſurabilitate proportionum.
COnſueuerunt veteres  ſi-
gnanter paripathetici philoſophan-
tes amputare at reſecare contrari-
as opinationes: et deinde veras interſerere.
Ideo
baſani politi opinionem in materia proportio-
nalitatum ceteris mathematicis aduerſam pre-
ſenti duximus expugnandam.
Sit igit̄̄ capitalis ſuppoſitio. Quod­
libet habens ſubduplum eſt duplum ad ſuam me-
dietatem et ſi ipſum eſt duplum ipſum continet ſu­
am medietatem bis adequate.
Hec petitio nec
iuuat eam demonſtrare.
Secunda ſuppoſitio ſiue petitio.
Omne duplum ad aliquod continet ipſum vel e-
quale ei bis tantum: et ſi contineat ipſum pluſquã
bis eſt pluſquam duplum ad illud.
Tertia ſuppoſitio. Si aliquid effici-
tur in duplo minus ipſum perdit adequate medi-
etatem ſui.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index