Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

Table of figures

< >
< >
page |< < of 290 > >|
Sed contra diceret proteruus / quia
dabiles
ſunt due proportiones equales et tamen
aliqua
proportio eſt pars vnius: et nec illa nec ali­
qua
equalis ei eſt pars alterius: igitur non eſt in-
conueniens
aliquas duas proportiones eſſe equa­
les
: et aliquid eſſe partem vnius et nec illud nec tã­
tum
eſſe partem alterius: et per conſequens pari
ratione
poſſet dici / quamuis omnes duple ſint
equales
: aliquid tamen eſt pars aliquota vnius /
quod
non eſt pars aliquota alterius nec tantum:
quemadmodum
aliqua proportio eſt pars alicu-
ius
proportionis duple: et tamen nec illa.
nec ei eq̈­
lia
eſt pars alterius duple.
Probatur aſſumptuꝫ
de
his duabus duplis quarum vna eſt .8. ad .4. et
altera
.2. ad .1.
Nam illa que eſt .8. ad .4. componi-
tur
ex ꝓportione ſexquialtera et ſexquitertia que
mediant
inter ſua extrema: illa vero que eſt duoꝝ
ad
vnum ex nulla ſexquialtera aut ſexquitertia cõ­
ponitur
: quoniam nullus numerus mediat inter
extrema
illius.
Nec valet dicere / quamius me­
diat
numerus mediat tamen vnitas cum fractio-
ne
aliqua: et illud ſufficit: quoniam vnitatis cum
dimidio
ad vnitatem eſt proportio ſexquialtera:
Quoniaꝫ iam tunc haberem / alicuius ꝓportio-
nis
ſexquialtere vnitas eſt alterum extremum / qḋ
ipſe
negare videtur.
Et etiam habito illo: iam de-
ſtruitur
totus modus procedendi et ꝓbandi illas
concluſiones
et etiam quintã.
Fundatur enim pro­
batio
illius quinte concluſionis in hoc: īter nu­
lius
proportionis ſuperparticularis primos nu-
meros
reperitur aliqua ꝓportio rationalis que
ſit
pars eius.
Modo illud eſt falſum vtendo fra-
ctione
vnitatis: inter .5. et .6. mediant .5. dimi­
dio
.
Item eſto / inter primos numeros ꝓportio-
nis
ſuperparticularis non mediat aliquis nume­
rus
mediat tamen inter non primos: et diceret ꝓ-
teruus
/ proportio ſuperparticularis inter non
primos
numeros componitur ex aliquot rationa­
libus
quibus eſt commenſurabilis: et tamen ipſa
proportio
inter primos numeros conſtituta non
componitur
ex talibus.
Nec valet dicere / non eſt
imaginabile
/ aliqua duo ſint equalia: et tamen
aliquid
ſit pars aliquota vnius et nullum tantuꝫ
ſit
pars aliquota alterius.
quoniam diceret ꝓter­
uus
illud non eſſe imaginabile in quantitatibus
continuis
: ſed bene eſſe imaginabile in ꝓportioni­
bus
quoniam impoſſibile eſt dare duas quantita­
tes
cõtinuas equales: et aliquid ſit pars vnius
ſiue
aliquota ſiue non.
et nullum tantuꝫ ſit pars
alterius: et tamen illud datur in proportionibus
Duarum enim intelligentiarum ad vnam intelli-
gentiam
eſt proportio dupla que non componi-
tur
ex ſexquialtera et ſexquitertia nec cum fractio­
ne
nec ſine.
et tamen proportio dupla ei equalis .4.
ad
duo componitur ex ſexquialtera et ſexquiter-
tia
/ vt patet. 11Aduerte
Hic tamen tu aduerte / hee conclu­
ſiones
cum demonſtrationibus ſuis dependēt ex
octaua
propoſitione octaui elementorum euclidis
que
dependet ex .35. ſeptimi, et .14. et .18. et .21. ſepti­
mi
et tertia octaui.
Et ideo difficilis eſt demonſtra­
tio
harum concluſionum: quia ex multis depēdēt
22eu. 8. ele.
Dicit tamen euclides in propoſitione allegata
ſi
inter aliquos numeros non primos alicuius ꝓ­
portionis
reperiuntur aliqui numeri cõtinuo pro­
portionabiles
: totidē inter primos numeros eiuſ­
dem
proportionis reperiuntur.
Et ideo tu ipſe ef-
ficatiores
demonſtrationes inquire.
Octaua concluſio. Si fuerint tres
termini
continuo proportionabiles geometri-
ce
erit proportio extremi ad extremum dupla ad
vtrã
intermediam.
et ſi fuerint .4. tripla, ſi .5. q̈-
drupla
: et ſic in infinitum.
ſemper vno minus. hoc
eſt
ſi fuerint decem termini non erit ꝓportio decu­
pla
extremi ad extremum: ſed noncupla.
Proba-
tur
: quoniam ſi ſunt tres termini continuo ꝓpor-
tionabiles
: reperientur ibi due ꝓportiones equa­
les
ex quibus adequate componitur ꝓportio ex-
tremi
ad extremum: et ſi quatuor tres.
et ſi quin
quatuor
/ et ſic conſequenter.
Modo omne compo-
ſitum
ex duobus equalibus adequate eſt duplum
ad
quodlibet illorum, et ex tribus tripluꝫ, et ſic cõ­
ſequenter
/ vt patet ex quinta ſuppoſitione quarti
capitis
huius partis: igitur cõcluſio vera: 33 eu. 5. ele.
ior. 2. ele.
Ne hoc
p̄tereas
.
Et hec
eſt
decima diffinitio quinti elementorum euclidis
et
quinta diffinitio ſecundi elementorum iordani
Et aduerte / quotienſcun allego euclidē: ſem­
per
vtor noua traductione. Bartholomei3 am-
berti
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index