Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 290 > >|
40
Quarta ſuppoſitio ſiue petitio.
quod ſucceſſiue diminuitur vſ ad non gradū eſt
latitudo diuiſibilis: et in duas medietates: et ī tres
tertias, et in quatuor quartas, et ſic conſequenter
Diminuitur enim ad ſubduplum, ad ſubtriplum,
ad ſubquadruplum: et ſic deinceps.
Quīta ſuppoſitio. Latitudo propor-
tionis maiores inequalitatis eſt ſucceſſiue dimi-
nuibilis vſ ad nõ gradum.
Probatur tum pri-
mo / quia maius extremum proportionis maioris
īequalitatis ſucceſſiue valet diminui vſ ad equa­
litatē minoris extremi: et in tali diminutione pro-
portio maioris inequalitatis ſucceſſiue diminui-
tur ad non gradum / vt conſtat: igitur in tali di-
minutione quelibet proportio minor illa ſignata
dabitur.
Tum ſecundo / q2 vt baſanus concedit ve­
locitas motus correſpondet magnitudini ꝓpor-
tionis quo ad equalitatē: ſed ipſa velocitas mo-
tus eſt diminuibilis continuo ſucceſſiue vſ ad nõ
gradū: igitur et latitudo proportionis ſibi corre-
ſpondens inequalitate.
¶ Ex hac ſequitur /  que-
libet latitudo proportionis maioris inequalita-
tis diuidi poteſt in duas medietates, in tres ter-
tias, in quatuor quartas, et ſic deinceps.
Patet
hoc correlariū ex priore auxiliante quarta.
Sexta ſuppoſitio. Omne quod effi-
citur ſubduplū ad id quod erat antea perdit me-
dietatem ſui: et id quod remanet eſt tantū quantuꝫ
eſt id quod perdidit / qm̄ perdidit aliã medietatem
et cuiuſlibet quanti medietates ſunt equales.
His ſuppoſitis aduertendū eſt /  ba-
ſanus volens defenſare quãlibet proportionalē ra-
tionalē cuilibet alteri eſſe cõmenſurabilē aſtruxit
proportionū cõmenſurabilitatē ſiue ꝓportioneꝫ
aſſumendã eſſe ex denominationū ꝓportionibus
ponens talem concluſionē.
Proportionū propor­
tio eſt earū denominationū proportio: vt quadru­
pla eſt dupla ad duplã: q2 inter earum denomina­
tiones ſiue numeros a quibus denominantur eſt
proportio dupla, a binario enim dupla: et a qua-
ternario quadrupla denomīatur.
Item dupla eſt
ſexquitertia ad ſexquialteram: q2 dupla a bina-
rio ſexquialtera vero ab vnitate cū dimidio deno­
minatur.
Conſtat autem binarii ad vnitatem cum
dimidio proportionem ſexquitertiam eſſe.
11Contra
baſanū
primo.
Sed contra hanc opinationem mea
ſententia mathemathicis principiis derogantē et
contrariã: arguitur primo ſic.
Ex hac opinione ſe­
quitur octuplam eſſe duplaꝫ ad quadruplam: ſed
conſequens eſt manifeſte falſū: igitur illud ex quo
ſequitur.
Sequela probatur / q2 illarū proportio-
onū octuple videlicet et quadruple denominatio-
nes ſiue numeros a quibus denominãtur, duple
ꝓportiõis rationē habere conſtat .8. em̄ ad .4. du­
pla ꝓportio eſt: igitur expoſitiõe octupla dupla
eſt ad quadruplã.
Iã falſitatē cõſequentis oſten-
damus ſuꝑeſt: qm̄ ſi octupla eſt dupla ad quadru-
plã: ſequitur /  quadrupla eſt medietas ipſiꝰ octu­
ple: vt ptꝫ ex prima ſuppoſitione: ſed cõſequēs eſt
falſum: igitur illud ex quo ſequitur: q2 tūc ſeque-
retur /  octupla cõtineret quadruplã bis adequa­
te: ſed hoc eſt falſuꝫ / q2 cõtinet quadruplã et duplã
adequate / vt ptꝫ in his terminis .8. ad .4. et .4. ad .1.
Patet hec conſequentia ex ſecunda parte eiuſdē
ſuppoſitionis. 22Cõfirma­
tio ṗma.
¶ Et confirmatur / q2 omne dupluꝫ
ad aliquod continet ipſum vel equale ei bis tantū
ſed octupla eſt dupla ad quadruplã per te / igitur
continet ipſum bis tantū: ſed cõſequens eſt falſuꝫ /
q2 ſexdecupla cõtinet quadruplã bis tantū.
Cõſe-
quentia ptꝫ ex ſe: et minor eſt prima pars ſecunde
ſuppoſitionis. 33Cõfirma­
tio ſcḋa
¶ Confirmatur ſecundo / q2 ſi poſi-
tio eſſet vera / ſequeretur /  dupla eſſet medietas
octuple: ſed hoc eſt falſum: igitur illud ex quo ſe-
quitur: q2 ſecundū iſtã opinionē octupla eſt qua-
drupla ad duplã / vt ptꝫ ex ꝓportione denoīationū
duple et octuple: et ſi octupla eſt quadrupla ad du­
plã iam ſequitur /  ipſa dupla eſt quarta octuple
et nõ medietas.
Quodlibet em̄ eſt quadruplū ad
ſui quartã: cum eã contineat quater adequate.

probatur ſequela: et capio ꝓportionē octuplam: et
volo /  diminuatur quouſ fiat quadrupla ade-
quate: vt poſito /  octo diminuãtur vſ ad quatu­
or: et arguitur ſic: ipſa proportio octupla efficitur
in duplo minor vĺ cõcedit poſitio.
Efficitur enim
q̈drupla que eſt ſubdupla ad octuplã: igitur ipſa
proportio octupla perdit adequate medietatem
ſui / vt ptꝫ ex tertia ſuppoſitione: et non perdit niſi
duplã adequate / vt conſtat / igitur dupla eſt medie­
tas octuple / qḋ fuit inferendū. 443. confir-
matio
¶ Et ↄ̨firmat̄̄ tertio /
q2 ſi iſta poſitio eſſet vera / ſeq̄ret̄̄ /  dupla eſſet eq̈-
lis quadruple.
Cõſequēs eſt falſum et cõtra opi-
nantem / igitur illud ex quo ſequitur.
Sequela ar-
guitur / et volo /  potentia vt octo moueat reſiſten­
tiam vt vnum velocitate vt quatuor exempli gra-
tia / deinde volo /  potētia ſtante reſiſtentia: dimi-
nuatur vſ ad ſubduplū: et arguo ſic / ille motꝰ ſiue
velocitas vt quatuor diminuetur ad ſubduplum:
igitur perdit medietatē ſui.
Patet cõſequentia ex
ſuppoſitione tertia: et per cõſequens nõ manebit
niſi velocitas vt duo: et deperdet̄̄ velocitas vt duo /
igitur tanta ꝓportio deperdita eſt quanta manet
Patet hec cõſequētia / q2 ab equalibꝰ ꝓportioni-
bus equales latitudines motuū ꝓueniūt: ſed ma-
net quadrupla / ergo deperdita eſt ei equalis: ſed
deperdita eſt dūtaxat ꝓportio dupla: ergo dupla
eſt equalis quadruple: quod fuit inferendum.
Secundo arguitur ſic / ſi illa poſitio
eſſet vera / ſequeretur /  quarta alicuiꝰ et ſua medie­
tas eſſent equales ſed cõſequens eſt falſum: igitur
illud ex quo ſequitur.
Sequela ꝓbatur / q2 dupla
eſt quarta pars octuple et medietas octuple ꝑ po-
ſitionē: igitur propoſitū.
Maior probatur / q2 du­
pla eſt quarta pars ipſius octuple cū octuple ad
duplam ſit proportio quadrupla / vt patet ex po-
ſitiõe.
Minor probatur: et volo /  octupla perdat
ꝓportionē duplã adequate: et manifeſtū eſt /  effi-
citur quadrupla: et per cõſequens ſubdupla ad id
quod erat antea / vt patet ex poſitione: igitur ꝑdit
medietatē ſui.
Patet cõſequentia ex tertia et ſexta
ſuppoſitionibus: et non perdit niſi duplam: ergo
dupla eſt medietas octuple / quod fuit probandū.
55Cõfirma­
tio ṗma.
¶ Et confirmatur / quia ſi poſitio eſſet vera / ſeque-
retur /  aliquid contineret alterum bis adequate
et tamen non eſſet duplum ad illud: ſed minꝰ quaꝫ
duplum: conſequens eſt manifeſte falſuꝫ et contra
diffinitionem proportionis duple: igitur.
Seque­
la probatur: quia proportio dupla ſexquiquar-
ta bis adequate continet ſexquialteram: patet
in his terminis .9.6.4.
Nouem enim ad quatuor
eſt proportio dupla ſexquiquarta: et componitur
adequate ex proportione .9. ad .6. et .6. ad .4. qua­
rum vtra eſt ſexquialtera: et tamen ipſa propor­
tio dupla ſexquiquarta eſt minor quam dupla
ad ſexquialteram: igitur propoſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index