Archimedes, Archimedis De insidentibvs aqvae
page |< < of 51 > >|
20 uiriapud me reſtant, in lucem emiſero, & omnibus
ea communicauero.
Ac cum nouerim te cum om-
nibus rectiſsimis ſtudijs mirifice deditum, tum to-
tum ad imitationem tuorum maiorum, &
ad rem
gerendam inflammatum, putaui hoc opus tibi, &

tui ſimilibus, qui in diſciplinis uerſantur, &
res ma-
gnas gerunt, fore peropportunûm.
nec uero meæ fa-
cultatis eſt, nec breuitas huius ſcriptionis poſtulat, ut
de te, ac de tuis maioribus ego nunc plura dicam.
nam ſirepeterem clariſsimos uiros, qui literis, & ar-
mis in tua familia floruerunt, eorumq́ue res geſtas
enarrarem, atque quibus rebus tu, &
optimus, ac cla
riſsimus pater tuus eorum gloriam adaugetis;
lon-
ge maius opus mihi extaret, quàm eſſet hic paruus li
bellus, &
quamq́ue ego poſſem perficere. Itaque
hæc alijs, qui poſſunt, relinquens, &
in aliud tem-
pus differens, ut nonullum per me adiumentum ad-
datur tibi, &
cæteris, qui rerum naturam contem-
plantur, &
ijs artibus ſtudent, quibus res maximæ
gerunt;
hoc opus in tuo nomine peruulgari, atque e-
diuolui.
ut noſcant omnes, dum ſtudeo piodeſſe com
muni utilitati, ſeparatim tamen pro mea in te ob-
ſeruantia uoluiſſe tuis ſtudijs, &
magnitudini ani-
mi inſeruire.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index