Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 283 > >|
1
PROPOSITIO XIII.
Cuilibet figuræ ſolidæ parallelepipedum æqua­
le poteſt eſſe.
Sit quælibet figura ſolida A. Dico ſolido A, parallele­
pipedum æquale poſse exiſtere.
Exponatur enim paral­
lelepipedum BC, cuius baſis BG.
Quoniam igitur eſt vt
ſolidum BC, ad ſolidum A, ita recta linea, ſiue latus BD,
ad aliam rectam lineam; producto latere BD, ſit vt BC,
ad A, ita recta BD, ad rectam DE, & compleatur pa­
rallelepipedum CE.
Quoniam itaque eſt vt BD, ad DE,
ita parallelogrammum ſiue baſis BG, ad parallelogram­
20[Figure 20]
mum, ſiue baſim EG; hoc eſt parallelepipedum BC, ad
parallelepipedum CE: ſed vt BD, ad DE, ita eſt paral­
lelepipedum BC, ad ſolidum A; vt igitur parallelepipe­
dum BC, ad ſolidum A, ita erit parallelepipedum BC,
ad parallelepipedum CE; parallelepipedum igitur CE
æquale erit ſolido A.
Quod fieri poſse propoſuimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index