Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Table of figures

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1liqui ſolidi AEBFC centrum grauitatis eſse G. Secta
enim BD bifariam in puncto H, & poſita GK ipſius GH
minori quantacumque longitudine propoſita, ſumptoque
in GK quolibet puncto L, intelligantur id enim (fieri poſ­
ſe manifeſtum eſt ex ſupra demonſtratis) tres figuræ vna in­
ſcripta conoidi EBF, & duæ circumſcriptæ altera alteri
conoidum, vt ſupra factum eſt, compoſitæ ex cylindris
æqualium altitudinum ita multiplicatis, vt vtrumque illud
accidat; & vt ſecundi exceſſus centrum grauitatis quod ſit
M (omnium autem trium dictorum exceſſuum in axe
BD erunt centra grauitatis) ſit puncto G propinquius
198[Figure 198]
quàm punctum L: & vt primus exceſſus ad ſecundum mi­
norem habeat proportionem ea, quæ eſt LK, ad KH.
Dein
de vt HK ad KL, ita ſit HN ad NM, & vt primus
exceſſus ad ſecundum, ita MO ad OH.
Quoniam igitur
cylindri omnes deficientes, & ſummus integer, ex quibus
primus exceſſus conſtat, inter ſe ſunt æquales, habentque
in axe BD centra grauitatis æqualibus interuallis à bipar­
titi axis BD ſectione H & inter ſe diſtantia; totius pri­
mi exceſſus centrum grauitatis erit H: ſecundi autem ex­
ceſſus centrum grauitatis ponitur M; cum igitur ſit vt pri­
mus exceſſus ad ſecundum, ita ex contraria parte MO

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index