Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 283 > >|
1
Sed eſto polygonum æquilaterum, & æquiangulum,
ABCDEF, cuius laterum numerus ſit par, & centrum
eſto G.
Dico idem G, eſse centrum grauitatis polygoni
ABCDEF.
Iungantur enim angulorum oppoſitorum
puncta rectis lineis AD, BE, CF.
Ex quarto igitur
Elem. ſecabunt ſeſe hæ rectæ omnes bifariam in vno pun­
cto, quod talis figuræ centrum definiuimus: ſed G poni­
tur centrum; in puncto igitur G.
Quoniam igitur duo­
rum triangulorum CBG, GFE, anguli ad verticem
BGC, FGE, ſunt æquales; & vterlibet angulorum CBG,
GCB, æqualis eſt vtrilibet ipſorum EFG, GEF; ex
quarto Elem. & circa æquales angulos latera proportio­
nalia horum triangu
lorum ſunt æqualia;
ſimilia, & æqualia
erunt triangula BC
G, GFE: poſitis
igitur centris graui­
tatis K, H, duorum
triangulorum EFG,
GBC, iunctifque
KG, GH, erit v­
terlibet angulorum
BGH, HGC, æ­
qualis vtrilibet an­
31[Figure 31]
gulorum CGK, KGE, propter ſimilitudinem poſitio­
nis centrorum K, H, in iſoſcelijs triangulis CBG,
GFE: (nam GH, ſi produceretur latus BC, bifariam
ſecaret: ſimiliter GK, latus EF) ſed CG, eſt in directum
poſita ipſi GF; igitur & GH ipſi GK: & ſunt æquales,
vtpote lateribus triangulorum BCG, GFE, æqualibus
homologæ; cum igitur eorundem triangulorum centra
grauitatis ſint K, H; centrum grauitatis duorum triangu­
lorum CBG, GFE, ſimul, erit punctum G.
Eadem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index