Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 283 > >|
1runtur, veluti BF, & GDH, quorum axis communis eſt
DK, baſes autem circuli, vel ellypſes EF, GH, qua­
rum commune centrum K: ſupremus autem, qui ad A,
ad nullum refertur.
Quoniam igitur ex conſtructione,
cylindrus, vel cylindri portio BF, eſt minor magnitudi­
ne propoſita; exceſsus autem omnes, quibus cylindri, ex
quibus conſtat figura circumſcripta, excedunt eos, ex qui­
bus conſtat figura inſcripta, pro vt bini inter ſe referun­
tur, vna cum ſupremo, qui ad nullum refertur, ſunt æqua­
les cylindro, vel cylindri portioni BF, figura circum­
ſcripta ſolido ABC, excedet inſcriptam minori exceſ­
ſu magnitudine propoſita.
Fieri igitur poteſt quod pro­
ponebamus.
PROPOSITIO XII.
Dato parallelepipedo erecto circa datam re­
ctam lineam tamquam axim, erectum parallele­
pipedum æquale conſtituere.
Sit datum parallelepipedum AB, erectum, cuius ba­
ſis AC, altitudo autem latus BC: & data recta linea
finita ED.
Oportet circa rectam ED, tamquam axim
parallelepipedo AB, æquale parallelepipedum erectum
conſtituere.
Per punctum igitur E, extendatur pla­
num erectum ad lineam ED, & vt eſt DE, ad BC, ita
fiat baſis AC, ad quadratum F: & ad punctum E, in
plano erecto ad lineam ED, quartæ parti quadrati F,
æquale GE, quadratum deſcribatur, & compleatur
quadratum GH, quadruplum quadrati EG, ſeu qua­
drato F, æquale: & ex puncto K, erecta KL, ipſi EF,
æquali, & ad ſubiectum planum perpendiculari ſuper ba­
ſim GH, conſtituatur parallelepipedum GK.
Dico

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index