Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 283 > >|
1
PROPOSITIO III.
In ſimilibus triangulis rectæ lineæ, quæ inter
centra, & alia in ijs ſimiliter poſita puncta in­
terijciuntur, proportionales ſunt in proportione
laterum homologorum.
Sint triangula ſimilia, & ſimiliter poſita ABC, DEF,
quorum ſint centra O, P, in ijs autem triangulis ſint pun­
cta ſimiliter poſita K, L, quæ cadant primum in rectis
BG, EH, quæ ab angulis æqualibus B, E, baſes bifa­
riam diuidunt.
Dico eſſe OK ad PL, vt eſt latus AB,
ad latus DE. iunctis enim AK, KC, DL, LF, quo­
9[Figure 9]
niam angulus KAC, æqualis eſt angulo LDF, & angu­
lus KCA, angulo LFD, ob ſimiliter poſita puncta K,
L, triangulum AKC, triangulo LDF ſimile erit, & vt
KA ad AC, ita LD ad DF: ſed vt CA ad AG, ita
eſt FD ad DH, expræcedenti; vt igitur KA, ad AG
ita erit LD, ad DH, circa æquales angulos: ſimilia igi­
tur ſunt triangula AGK, DHL, & angulus AGK,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index