Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 283 > >|
1monſtrauimus trium octaedrorum, quæ ſunt in pyrami­
dibus AFHK, FBGL, GHOM ſimul, centrum gra­
uitatis erit in axe DK: ſed & octaedri in pyramide DK­
LM, & octaedri FGHKLM centra grauitatis ſunt
in axe DN; omnium igitur quinque octaedrorum, quæ
ſunt in tota pyramide ABCD ſimul centrum grauitatis
eſt in axe DN.
Quod ſi rurſus in ſingulis quatuor præ­
dictarum pyramidum modo dicta ratione quina octaedra
deſcripta intelligantur, ſimiliter oſtenſum erit quina octa­
edra in ſingulis quatuor abſciſſarum pyramidum, velut
quatuor magnitudines, centra grauitatis habere in axibus
quatuor prædictarum pyramidum: ſunt autem hæc qua­
tuor compoſita ex quinis octaedris inter ſe æqualia, pro­
pter æqualitatem octaedrorum multitudine æqualium,
quæ æqualibus ſunt pyramidibus ipſorum duplis ord ine
diuiſionis inter ſe reſpondentibus inſcripta; igitur vt ante,
quater quinorum octaedrorum ſimul in axe DN erit
centrum grauitatis: ſed & octaedri FGHKLM centrum
grauitatis eſt in axe DN; vnius igitur & viginti octae­
drorum in pyramide ABCD exiſtentium ex hac ſecun­
da diuiſione, tanquàm vnius magnitudinis in axe DN erit
centrum grauitatis.
Ab hoc igitur numero vnius & vi­
ginti octaedrorum in pyramide ABCD exiſtentium, ſi­
mili diuiſione illius reliquarum quatuor pyramidum primo
abſciſſarum procedentes, & eundem ſemper gyrum, quem
fecimus à quinario repetentes, poterunt eſse in tota AB­
CD pyramide tot, quemadmodum diximus, deſcripta,
octaedra, vt eorum numerus ſuperet quemcumque propo­
ſitum numerum, & omnium tanquàm vnius magnitudinis
in axe DN, ſit centrum grauitatis.
Sic autem facienti, &
reliquarum pyramidum demptis præcedentibus octaedris,
dimidia octaedra ſemper auferenti, tandem relinquen­
tur pyramides minores ſimul ſumptæ quantacumque
magnitudine propoſita.
Totius igitur pyramidis ABCD

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index