Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 491 > >|
1los omnes globos ita eſſe contiguos, vt mutuo contactu ſe inuicem tan­
gant;
vel aliquod ſpatium inter ſingulos intercipi; ſi primum, produci­
tur impetus à potentia motrice in omnibus, ſi ſufficiens eſt;
non verò
vnus globus in alio, vt conſtat;
ſicut duo pondera ſimul attollo, quorum
vnum alteri incumbit:
ſi verò non ſe tangant, dico antequam A im­
pingatur in B, dum ſpatium illud interiectum percurrit, amittere aliquid
impetus:
idem dico de B, & C, vnde ſi nihil impetus in eo primo motu
periret & linea directionis omnium centra perfectè connecteret;
ita vt
omnium ictus illi omnino ſine vlla deflexione reſponderent;
haud du­
biè non poſſent eſſe tot globi, quin poſſet alius addi, qui ab vltimo
pelleretur;
ſed vix illa omnia de quibus ſuprà poſſunt obſeruari; Hinc
tamen facilè vna pars aëris aliam pellit, quod diſtinctè videmus in
aqua; ſed de his aliàs, ſufficiat modò propoſitam obiectionem inde
manere ſolutam.
Theorema 61.
Globus maior impactus in minorem imprimit illi intenſiorem impetum, &
velociorem motum per Th. 48. & 47. Nec eſt quod aliqui opponant Prin­
cipium illud mechanicum;
id eſt, nullum corpus poſſe maiorem veloci­
tatis gradum alteri corpori imprimere;
eo ſcilicet gradu, quem ipſum
habet;
nec enim inuenio Principium illud apud eos Mechanicos, qui
mechanica momenta ſuarum demonſtrationum momentis confirmant;
quî porro fieri poteſt, vt principium illud admittatur, quod manifeſtæ
experientiæ repugnat?
Quis enim non vidit vel maius ſaxum in aliud
etiam tardo motu impactum maiorem motum, & impetum imprimere?

quis non vidit maiores illas onerarias naues etiam pigro, & tardo motu
labentes maximum impetum minori occurrenti cymbæ etiam impri­
mere?
Rationem habes in Th. 47. ſed dices; igitur aliquis velocitatis
gradus nullam habet cauſam; igitur eſt à nihilo, quod dici non poteſt.

Reſpondeo, plures partes impetus non produci in minore globo, quàm
ſint in maiore;
igitur nulla pars eſt impetus minoris globi, quæ ſui
cauſam ſufficientem non habeat;
ſed cum partes impetus maioris globi
diſtribuantur pluribus partibus ſubiecti, faciunt remiſſum impetum, igi­
tur & tardum;
cum ſcilicet impetus vnius partis non iuuet motum alte­
rius per Th. 37. at verò cum partes impetus producti in minore globo
diſtribuantur paucioribus partibus ſubiecti, faciunt intenſiorem im­
petum; igitur velociorem motum, quippe omnes producuntur ab
omnibus illis actione communi per Ax. 17. num.
1. quid clarius.
Theorema 62.
Globus minor imprimit maiori remiſſiorem impetum & tardiorem motum
& æqualis, æquali æqualem; hæc omnia probantur per Th. 60. & præ-,
cedentia.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index