Agricola, Georgius, De re metallica, 1912/1950

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 679 > >|
1Terra ferax hominum, terra〈qué〉 diues opum.
Hic auri in uenis locupletibus aura refulget,
Non
alio meſſis carior ulla loco.
Auricomum extulerit felix Campania ramum,
Nec
fructu nobis deſiciente cadit.
Eruit argenti ſolidas hoc tempore maſſas
Foſſor
, dc proprijs arma〈qué〉 miles agris.
Ignotum Graijs eſt Heſperijs〈qué〉 metallum,
Quod
Biſemutum lingua paterna uocat.
Candidius nigro, ſed plumbo nigrius albo,
Noſtra
quoque hoc uena diuite fundit humus.
Funditur in tormenta, corus cum imitantia fulmen,
Æs
, in〈qué〉 hoſtiles ferrea maſſa domos.
Scribuntur plumbo libri: quis credidit antè
Quàm
mirandam artem Teutonis ora dedit?
Nec tamen hoc alijs, aut illa petuntur ab oris,
Eruta
Germano cuncta metalla ſolo.
Sed quid ego hæc repeto, monumentis tradita claris
AGRICOLAE
, quæ nunc docta per ora uolant?
Hic cauſſis ortus, & formas uiribus addit,
Et
quærenda quibus ſint meliora locis.
Quæ ſi mente prius legiſti candidus æqua:
Da
reliquis quoque nunc tempora pauca libris.
Vtilitas ſequitur cultorem: crede, uoluptas
Non
iucunda minor, rara legentis, erit.
Iudicio〈qué〉 prius ne quis malè damnet iniquo,
Quæ
ſunt auctoris munera mira Dei:
Eripit ipſe ſuis primùm tela hoſtibus, in〈qué〉
Mittentis
torquet ſpicula rapta caput.
Fertur equo latro, uehitur pirata triremi:
Ergo
necandus equus, nec fabricanda ratis?
Viſceribus terræ lateant abſtruſa metalla,
Vti
opibus neſcit quòd mala turba ſuis?
Quiſquis es, aut doctis pareto monentïbus, aut te
Inter
habere bonos ne fateare locum.
Se non in prærupta metallicus abijcit audax,
Vt
quondam immiſſo Curtius acer equo:
Sed prius ediſcit, quæ ſunt noſcenda perito,
Quod〈qué〉
facit, multa doctus ab arte facit.
Vt〈qué〉 gubernator ſeruat cum ſidere uentos:
Sic
minimè dubijs utitur ille notis.
Iaſides nauim, currus regit arte Metiſcus:
Foſſor
opus peragit nec minus arte ſuum.
Indagat uenæ ſpacium, numerum〈qué〉, modum〈qué〉,
Siue
obliqua ſuum, rectaúe tendatiter.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index