Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
1nullus: non triſtes et coinquinatos malis humoribus atque omnium
perturbationum genere uexatos: tum et animo exagitati ſemper
erunt in mærore atque luctu.
Plura poſſent de aquis dici: quæ uete
res hiſtorici annotarunt / uaria & admirabilia: & ad hominum ge
nus bene atque male habendum ualidiſſima: Sed rara illa et fortaſ
ſis ad peritiam oſtentandam: quam ad rem ediſſerendam facerent: tum
et de aquis prolixius ſuo dicetur loco.
Illud adeo negligendum
non eſt / quod in promptu eſt aqua nutriri omnia quæ coaleſcant
plantas / ſemina: et quibus ea uitæ pars ineſt / quæ motu uigeat:
quorum fructu et copia reficiantur homines atque nutriantur.
Id ſi
ita eſt profecto quos nam habeat ſuccos aquarum hæc in qua uitam
acturi ſumus regio quam diligentiſſime ſcrutari oportet.
Indiam
inquit Dyodorus multa ex parte habere homines proceros et uali
dos ingenioque præditos acri / quod aerem ducant purum & aquas ſa
luberrimas bibant.
Atqui aquam dicemus eſſe ſapore optimam /
quæ ſaporem habeat nullum: et colore commodiſſimam / quæ om
ni ſit colore penitus uacua et libera.
Tum et aquam eſſe optimam
referunt / quæ limpida perlucida et tenuis ſit: quæ in candidum li
teum infuſa non commacularit: quæ feruefacta fecem non dimiſerit
Quæ muſcoſum alueum quo perfluat et præſertim ſaxa coinqui
nata non reddiderit.
Addunt aquam per commodam eſſe in qua
legumina decocta bene miteſcant: et bonam qua bonum efficias pa
nem.
Perſcrutandum item pari ratione ne quid edat regio / quod
ſit peſtilens aut ueneficum quo ad qui degant eo loci in periculo
ſint.
Sino illa quæ apud ueteres celebrantur / Colco ex frondibus
arborum ſtillare mel / quo guſtato proſtemantur exanimes diem
que integrum pro mortuis habeantur.
Et quod aiunt in Antonii exer
citu herbarum uitio eueniſſe: quas frumenti inopia milites cum
ediſſent inſani facti lapidibus fodiendis intenti uſque eo ſeſe exagi
tabant / quo ad bili commota caderent atque interirent nullo tuti re
medio contra pernitiem / ut ſcribit Plutarcus quam uino epoto: trita
hæc.
Quid hac ætate / apud Apuleam inItalia ſuperi boni / quæ nam
incredibilis ueneni uis increbuit ? exterreſtribus non nullis arane
olis quarum morſu homines aduaria inſaniæ deliramenta concitantur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index