Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
1facile inſaniant: quibus ſe ſe facile in pernitiem dedant: quibus
aut ſuſpendio aut præcipitio aut ferro et ueneno facile uitam po
nant.
Adde his quod ſecretioribus iterum naturæ inditiis perſcru
tatis / quæcunque ad rem faciant penſitaſſe opus eſt.
Vetus a De
metrio uſque ductum inſtitutum non modo urbibus: & oppidis /
Verum etiam militaribus in dies caſtris ponendis: Vt iecora de
paſtarum illic pecudum inſpectemur quo ſint habitu & colore:
Quæ ſi forte uitio infecta apparuerint / uitandam loci inſalubrita
tem præ ſe ferunt.
Aiebat Varro compertum habere ſe locis
quibuſdam minutiſſima quædam athomorum inſtar uolitare ani
mantia aere: & anhelitu in pulmone excepta hærere præcordiis:
Et rodendo inferre morbum atrum & tabificum: atque perinde pe
ſtem pernitiemque afferre.
Neque illud prætereundum eſt / quod lo
ca inuenies aliqua ſuapte natura incommodis prope omnibus ua
cua & periculis libera: Sed ita ſunt expoſita / ut eo gentes exteræ
& aduentitiæ / non interrato peſtem & calamitatem inferant.
Eamque rem non armis tantum & iniuria exequuntur qualia ſunt
quæ Barbaris atque immanibus obiiciantur: Verum & per amiciti
am atque hoſpitalitatem uehementer ledant.
Aliqui quod uicinos cupi
dos rerum nouarum habuerint / ex illorum ruina et iactura pere
clitati ſunt.
Peram in ponto ianuenſium coloniam aſſiduo peſtis
uexat / quod eo loci in dies excipiantur conuecti ſerui cum animi
egritudine.
tum et ſitu atque illuuiæ tabeſcentes & morbidi.
Auſpiciis item & ſeruato celo regionis futuram fortunam inda
gaſſe prudentis & bene conſulti eſſe affirmant: Quas ego artes
modo cum relligione conueniant / minime aſpernendas duco.
Quis id negabit quicquid id ipſum ſit quod fortunam nuncupant
in rebus hominum ualere plurimum?
Ne uero affirmabimus pu
blicam urbis Romæ fortunam ad propagandum imperium ualu
iſſe non plurimum.
yolai urbem in ſardis ab Herculis nepote con
ditam
/ & ſi a Carthaginenſibus Romaniſque perſæpius armis la
ceſſita extiterit: æternum tamen fuiſſe liberam ſcribit Dyodorus.
An
id abſque loci illius fortuna factum est apud delphos / ut templum a Flegi
a prius incenſum / tertio item ſyllæ temporibus arderet?
quod & capitolium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index