Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 406 > >|
Nunc ſequitur ut de parietum deſcriptione ſummatim tranſi
gamus
.
Sed illud hic nolim præteriiſſe / quod apud ueteres anno
taui
/ eos maximopere cauiſſe / ne ullam areæ extremam lineam
rectam
ducerent / ita ut eſſet illa quidem prelonga & nullis locis
non
intercepta cum flexarum linearum conuexione / tum et angu
lorum
ſectione.
Atqui hoc ideo feciſſe peritiſſimos uiros impromp
tu
eſt / quo uellent parietem quaſi adactis adiumentis / quibus co
hæreat
/ firmiorem reddere.
In parietum ratione recenſenda a di
gnioribus
incipiendum eſt.
Is ergo locus admonet. ut de columnis
et
de his quæ ad columnas pertinent dicendum ſit: quando ipſi or
dines
columnarum haud aliud ſunt quam pluribus in locis perfixus ad
apertusque
paries: Quin et columnam ipſam diffiniſſe cum iuuet /
fortaſſis
non ineptæ eſſe eam dicam firmam quandam et perpetu
am
muri partem excitatam ad perpendiculum ab ſolo / immo uſque
ad
ſummum tecti ferendi gratia.
Tum et tota in re ædificatoria
nihil
inuenies quod opera et impenſa et gratia præferas columnis
Sed
habent columnæ ipſæ quippiam inter ſe / quo ſint diſſimiles
hic
nos ſimilitudinem / quod ea preſertim ad genus pertineat / non
pretermittemus
: Diſſimilitudinem uero / cum ad ſpeties ea quid
ſpectet
/ alibi proſequemur ſuo loco.
Atque ut ab ipſis / ut ita loquar
radicibus
ordiamur / quibuſque columnis fundamenta ſubſtituuntur
Fundamentis
quidem ad areæ planitiem coequatis conſueuere mu
rulum
ſuperimponere: quem nos arulam / alii fortaſſis puluinarum
nuncupabunt
: Supra murulum baſim adigebant: in baſi colum
nam
ſtatuebant: ſupra columnam capitulum collocabant.
Et ha
rum
quidem hæc erat ratio ut columna omnis infra medium tur
geſceret
: ſurſum uerſus retraheretur: Craſſitudineque ſua eſſet pede

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index