Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 406 > >|
Veteres igitur & in primis Theophraſtus ſcindere arborem prae
ſertim
abietem et piceam et pinum iubent / ubi primum germinaſ
ſe
teneroſque caudices prompſiſſe occeperint: Vbi & propter hu
moris
exuberantiam facile corticem amouiſſe poſſis: Eſſe tamen
aliquas
poſt uindemiam: quæ cæſæ commodiores ſint: uti eſt acer
ulmus
/ fraxinus / tilia / Robora item ſi credantur uere / fieri teredi
noſa
atteſtantur.
At eadem ſi cedantur bruma / fieri ut neque uitien
tur
/ neque pandantur: Et faciat ad rem quod adnotarunt materiam
quidem
: quæ per brumam flante borea cedatur / etiam uirentem bel
liſſime
& prope immunem fumo ardere: Quæ res inditio eſt hu
morem
ſuccoſam eſſe non crudo ſed digeſto.
Vitruuio placuit
materiam
cedi a primo autumno uſque antequam flare incipiat Fauoni
us
.
Heſiodus quando inquit ſol noſtrum in caput pendens multa
inferueſcit
ui : et hominum inde color fuſcatur / tunc meſſis inſtat
Cum
uero decidere folia ceperint / tu ſiluam cedito.
At Cato rem
totam
ſic moderatur.
Materiem inquit ſi robur ſit / cedito ubi ſol
ſtitium
fuerit: Nam ad brumam ſemper intempeſtiua eſt: cætera
materies
quæ ſemen habet cum maturum fuerit: quæ non habet /
cum
libuerit: Quæ maturum & una uiride habet / tunc cedito cum
ſemen
exciderit: Vlmum uero cum cadunt ſolia.
Et referre pluri
mum
aiunt qua luna ferrum adigas.
Namque tantam quidem uim
lunationum
eſſe in eiuſmodi rebus ferro attingendis putant cum
cæteri
/ tum in primis Varro: ut etiam qui tondantur luna decre
ſcente
fieri confeſtim caluos aſſeuerent: Eaque de re Tiberium prin
cipem
referunt diem capillo tondendo ſeruaſſe.
Aſtronomi affir
mant
non defuturam animo triſtitiam ſi capillum aut unguem ſe
cueris
luna oppreſſa maleque affecta.
Illud faciat ad rem quod aiunt
quas
res ad uſum habiturus ſis / ut locis moueantur has ferro manu
que
tractandas cum fuerit luna in libra cancroue: Quæ uero ſtabili
a
& locis immota futura ſint / tunc incohandas et pertractandas
cum
erit luna in leone tauroue & eiuſmodi.
Sed cedi oportere ma

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index