Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 406 > >|
1neque ſyluiſ: ſed crebriſ uentiſ & tempeſtatibuſ agitate creuerint /
firmiores
illas quidem craſſioreſque eſſe: ſed breuiores nodoſioreſque
quam
quæ in conualle & loco a uenus tuto excreuerint.
Tum & arbo
res
ortæ in locis humidis atque operacis molliores putant: quam quæ in
apricis
atque ſiccis coaluerint.
Et quæ ad boream naſcantur aptio
res
eſſe quam quæ a borea ad hauſtrum declinent.
Et quæ locis a ſua
natura
ſint alienis natæ non ſecus atque abortiuas reſpuunt.
Et me
ridianas
quidem præ duras fore: ſed medullis contorqueri & mi
nus
coequabiles præſtare ſe ad opus exequendum: Praeterea ari
das
natura atque adcreſcendum tardas robuſtiores eſſe quam quæ laxe
& fecundæ ſint.
Nam quod in his femineam / in his uero alteris
maſculinam
eſſe naturam putabat Varro: & candida quæque li
gna
minus eſſe denſa & magis tractabilia / quae quibus color quiuis
infusus
ſit.
Et ponderoſa quidem omnis materia ſpiſſior duriorque
leui
eſt.
Et quo quæque leuior / eo eſt fragilior: & quo criſpior / eo
aſtructior
.
Tum quibus natura dederit / ut diutius in uita uige
ant
/ dediſſe etiam ut abſciſſæ tardius corrumpantur.
Omni etiam
in
ligno / quo minus medullæ ineſt / eo natura illi acrior et robu
ſtior
eſt: quæ partes ad medullam proximiores ſunt / duriores
quidem cæteris / ac denſiores ſunt.
quæ cortici propinquioreſ
ſunt
neruo tenaciore ſunt.
Et enim in arboribus ueluti in
animante
pro cute eſſe ſtatuunt extremum corticem: pro carne
id
quod ad cutem ſubeſt: pro oſſe id quod ad medullam circum
obuoluitur
: & nodos in plantis per ſimiles eſſe neruis putabat
Ariſtoteles
.
Ligni partem omnium peſſimam alburnum depu
tant
/ cum alias ob res / tum quod teredinibus infenſa ſit.
Adde his
quod
partes materiæ / quæ dum ſtaret arbor ad ſolem meridiem ur
gebatur
/ aridiores erunt cæteris et gracidiores tenuioreſque / tamen
denſiores
: habebuntque medullam iſta exparte cortici uiciniorem.
Et quæ item partes telluri et radicibus fuere finitimæ / ſtabunt il
le
quidem cæteris grauiores huius ſignum quod aquis ægre adna
tabunt
: et arboris cuiuſque pars media criſpior: & maculæ uti
cunque
ſint / quo radicibus adiunctioreſ eo amfractioreſ intimaſ ta
men
quaſque parteſ ſupernatibuſ conſtantioreſ et commodioreſ ducunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index