Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 406 > >|
1latentes ſuberudi aliqui calculi / euenit ut hi quidem in dies putre
ſcant
: et ſubinde emittant puſtulas / quibus omnis expolitio uitietur.
Adde quod calce non uno ſimul ut ita loquar proluuio infundere
ſed
ſenſim oportet madefacere alteris atque alteris / atque item alteris
aſperſionibus / quoad plane ſit ebria reddita.
De hinc loco humecto
et
ſub umbra pura ſine ulla rerum aliarum mixtura / et nihil plus quam
ſummotenus leui operta harena aſſeruanda eſt / quoad temporis mo
ra
liquidius fermentetur.
Et compertum quidem habent calcem
diuturna
huiuſmodi fermentatione multum ad uirtutem augere.
Nos quidem ueteribus ac deſtitutiſſimis in ſcriptis relictam / poſt
annos
uti ex multis coniecturis perſpicue patebat / quingentos nuper
inuentam
uidimus madidam et liquentem / et ut ita loquar matu
ram
adeo ut mollitie mella oſſiumque medullas longe ſuperaret:
Atque
ea quidem ad quemuis uſum non eſt ut putes commodius poſſe
quippiam
inueniri.
Duplum refert ſic habita harenarum quam quæ
recenter
extincta miſceatur.
In his igitur calx atque gipſum no con
ueniunt
/ in cæteris conueniunt.
Illico enim eximas ex fornace: ac
ſub
umbra et ſicco in loco habeas / mox infundas oportet: Nam ſiue
fornace
ipſa / ſiue alibi ad auram ad lunam / ad ſolem adſeruetur:
præſertim
æſtate ociſſime reſoluetur in cinerem / et fiet inutilis.
Hactenus de his. Fornacibus lapidem ne imponas monent ni con
fregeris
/ ita ut ſint fruſta glebis non minora / ſino illud quod fa
cilius
coquantur.
Compertum quidem eſt mediis in lapidibus præ
ſertim
globoſis interdum adeſſe uacuas aliquas concauitates: qui
bus
aer incluſus plurimum afferat detrimenti: Nam ſuccenſo forna
cibus
igne fit ut iſtic ſeu frigore introrſus abſcedente aer perſtrin
gatur
/ ſeu in caleſcente demum lapide idem ipſus aer in uaporem
exaugeatur
/ fit inquisitus ut contumeſcat et quaque uerſus perfracto carcere
quo
cohercebatur immani ſonitu acrique impetu erumpat / totamque for
nacis
congeriem diſturbet atque peruertat.
Et ſunt qui lapidibus
iſtiuſmodi
uiderunt media intus uigere animantia cum alia et di
uerſa
/ tum uermes piloſo dorſo et multi pedes / qui quidem forna
cibus
ſoleant diſpendium afferre.
Neque hic non ſubiungam digna
quædam memoratu d rebus iſtiuſmodi / quæ noſtra ætate uiſa ſunt:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index