Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1humore humectoque aere gaudent pauimenta dum fiunt. Et in um
broſo atque humido firmiora et integriora ſeruantur.
Et pauimen
tis nocua inprimis ſunt / ſoli infirmitas / et repens exſiccatio.
Nam
ueluti reiteratis pluuiis denſatur in aruis tellus: ita et pauimenta
abunde humectata unam integramque inſoliditatem ferruminantur.
Quo in loco pauimenti ex fiſtulis tectorum imber cadens excipi
tur / lapideam poſuiſſe oportet cruſtam perquam integram et admo
dum ſolidam: ne impotentium guttarum aſſidua / ut ita loquar /
improbitate refodiatur atque uitietur.
Præterea pauimentum quod
in materia et contignato inſternitur curandum eſt ut oſſa quibus
ſuſtineatur / uiribus ſint ualida et inter ſe coæqualia: Quæ res ſi
non erit: puta ſiquo loco aut paries aut trabs ualde robuſtior cæte
ris ſubiecta ſit: eo loci findetur pauimentum atque uitiabitur.
Nam
cum materia non ſemper eodem tenore uigoreque conſiſtat / ſed tem
porum uarietatibus moueatur / humidis molleſcit: ſiccis ad rigi
ditatem ſeſe reuocat atque obfirmat: ea re partibus eneruatioribus
ſub pondere laborantibus atque ſidentibus nimium finditur.
De his hactenus.
Sed illud nolim præteriiſſe quod probe faciat ad rem. Namque, alia
quidem fundamentis fodiundis: alia complendis.
alia parietibus
attollendis: alia teſtudinibus imponendis: alia cruſtis obducendis
tempora atque anni acriſque modus et facies debentur.
Et enim fodi
untur quidem commodiſſime per caniculam atque ipſum per autumnum
tellure arenti et humoris exuberantia foſſiones non impediente.
Complent etiam haud omnino incommode ad primum uer / maxi
me ubi profundiora ſint: nam ab æſtatis ardoribus ſatis protegen
tur tellure obſidente atque circumfouente.
Sed longe commodius
complebuntur ad brume initium: modo ea regio non ſit ſub coeli
axe et eiuſmodi: ut e ueſtigio gelet potius quam cohæreat.
Paries
quoque cum æſtus nimios: tum et acres algores atque ſubitas gelationes
atque præcæteris aquilones uentos odit.
Et inprimis teſtudo omnium
maxime æquabilem et contemperatam coeli tempeſtatem optat:
quoad obfirmauerit opus ſeſe / atque duruerit.
Cruſtas per quam attem
perate
inducemus ad uergiliarum ortum: et per eos demum dies

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index