Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1expeditis: ut de patria bene mereri proſequantur. Hi uero al
teri ſuſcepto negocio / cum domi ſolertia et ſolicitudine: tum fo
ris labore et tolerantia rem ex officio procurabunt: dicent ius: du
ctitabunt militem: exercebunt ſeque ſuorumque manus et induſtriam.
Demum cum rebus perficiundis intelligent fruſtra inniti: niſi et
facultates adſint: Ad iſtos igitur proximi ue: quibus aut ex agro
aut mercatura facultates ſuppeditent.
Cætera omnis hominum ma
nus et numerus hiſce primariis prout uſus poſtulet obtemperabunt
atque ſubminiſtrabunt.
Hæc ſi ſatis conueniunt ad rem compertum
quidem habemus ædificiorum genera deberi alia ciuium cætui uni
uerſo: alia primatibus: alia multitudini: Tum et primatibus alia
his qui domi conſiliiſque præſunt: alia his qui negocio exerceantur:
alia his qui facultates congerant: Quorum omnium quidem cum
pars quædam ad neceſſitatem / uti diximus / pars ad commoditates
referatur: ſit quoque nobis / qui ædificia commentamur / par aliquid
animi gratia dediſſe: dum premii loco iſtiuſmodi partitionum exor
dia eſſe ex philoſophantium rudimentis repetenda inſtituerimus.
De his igitur nobis dicendum eſt / quid una uniuerſis: quid pauci
oribus primariis ciuibus: quid minorum multitudini conueniat.
Sed exordium ad res tantas unde captabimus? An uti homines iſta
ſibi comparare in dies proſecuti ſunt?
Ita et nos a priuatis egenorum
caſunculis rem inibimus: et inde ad ampliſſima iſta / quæ uidemus
theatrorum / termarum / templorumque opera perueniemus.
Nam
conſtat quidem orbis gentes diu nullis cinctas urbium moenibus
degiſſe.
Et ſcribunt quidem hiſtorici / Dyoniſio Indiam peragrante
nullas fuiſſe apud eas gentes muro cinctas ciuitates: Graciamque
olim nullis munitam fuiſſe muris ſcribit Tuchidides.
Et per Gal
lias item ad Cæſaris tempora / tota Burgundiorum gens non urbibus
cogebantur: ſed paſſim in uico congruebant.
Quin et primam qui
dem fuiſſe urbem comperio Biblum a Foenicibus occupatam: quam
circumobducto ſuis ædibus muro cinxerit Saturnus.
Tam etſi uſque
ante diluuium conditam Iopem dinumeret Pomponius.
Aethiopes
inquit Herodotus / cum ægyptum occupaſſent / nullum delinquen
tium
occidebant: ſed erat ut terræ cumulos ad uicos / quos incolebant

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index