Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1quibus multo afflarint humectarintque hauſtri: Nam ni prorſus
humectum ſit quod cruſta aut opere dealbario ueſtiatur / non cohe
reſcent appoſita: ſed paſſim diffiſa diſcerptaque decident: crebraque
ſcabritie opus dehoneſtabitur.
Sed de cruſta albarioque opere ſuo
loco diffuſius dicetur.
Nunc abſolutis rerum dicendarum gene
ribus / ad reliqua diſtinctius conſideranda tranſeamus.
Et primo
de ædificiorum generibus et uarietate: et quid cuique debeatur: pro
xime de ædificiorum ornamentis: poſtremo de iſtorum uitiis: quæ
aut opificis errore / aut temporum iniuria facta ſint / emendandis
aut inſtaurandis tranſigemus.
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE VNI
VERSORVM OPERE LIBER. IIII. INCIPIT
a
EDIFICIA HOMINVM ESSE CAV
ſa conſtituta in promptu eſt.
Nam principio
quidem / ſi recte interpretamur / facere opus ho
mines coepere: quo ſe ſuaque ab aduerſis tempe
ſtatibus
tuerentur.
Proxime item proſecuti
ſunt non modo uellent quæ ad ſalutem eſſent
neceſſaria: uerum et ſiqua etiam ad expeditas
quaſque commoditates aſſequendas conferrent: ea nuſquam eſſe præter
miſſa uoluere.
Inde adeo rerum oportunitate admoniti atque illec
ti eo deuenere: ut etiam quæ ad uoluptates explendas facerent ex
cogitarint / in dieſque uſurparint: ut ſiquis ita dixerit / ædificia fore
aliqua ad uitæ neceſſitatem: alia ad uſus oportunitatem: alia ad
temporum uoluptatem diffinita: fortaſſis apte ad rem aliquid di
xerit.
Sed cum ædificiorum circumſpicimus copiam et uarietatem:
facile intelligimus non tantum hos eſſe ad uſus omnia: neque horum
tantum aut illorum gratia comparata: Sed pro hominum uarietate
inprimis fieri / ut habeamus opera uaria et multiplicia.
Quod ſi
ædificiorum genera / et generum ipſorum partes ſatis / uti inſtitu
imus / adnotaſſe uoluerimus: omnis inueſtigandi ratio nobis hinc
captanda ſit atque inchoanda: ut homines / quorum cauſa conſtent

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index