Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1uermium et eiuſmodi: Tum et ubi alioquin terſiſſima perpurgatiſ
ſimaque putes esse: illud non deeſt ut quod de planis diximus: multo
iſta magis atque magis hyeme algeant: et ſub æſtu intemperanter fer
ueant.
Poſtremo iterum atque iterum prouidiſſe oportet / ne ſiue mons
ſiue rupes / ſiue lacus / ſiue palus / ſiue flumen / ſiue fons ſiue quid
uis horum ita ſe habent: ut hoſtem munire tutarique / aut urbi et ci
uibus afferre ulla ex parte incommodum poſſit.
Hæc de urbium
regione ac ſitu hactenus.
Ipſius urbis ambitum et partium diſtributionem intelligimus pro
locorum uarietate futuram eſſe oportere uariam: quandoquidem mon
tibus non dari in promptu eſt: ut ſeu rotundam / ſeu quadrangulam /
aut quam aliam probes / murorum deſcriptionem poſſis æque atque
aperto in plano ducere.
Veteres architecti oppidis circumdandis /
murorum angulos improbarunt: quod hoſtibus laceſſentibus magis quam
incolis defendentibus opitulentur: quod item ad machinarum iniurias to
lerandas ſint nequaquam ualidi.
Et certe anguli ad inſidias atque telo
rum
miſſiones / expugnatoribus non nihil conferunt: ubi excurrendi
et ſeſe recipiendi facultas præſtetur.
Montanis tamen urbibus iidem
maximo interdum præſidio ſunt: ubi ſe aduerſus uiarum occurſus
offerant.
Ad Peruſiam urbem celebrem / quod uicos hac illac quaſi
a manu diſpanſos digitos per obductos colles porrigat: ſi uolet ho
ſtis anguli frontem petere / non patebit illic ubi multa inceſſet ma
nu / et quaſi aliqua ſubinſidente arce exceptas / tela eruptioneſque
non perferet.
Itaque non locis omnibus circumdandæ urbis una ea
demque ratio eſt.
Poſtremo inquiunt ueteres / urbem atque nauim
haud quaquam eſſe oportere tam amplam / ut uacillet uacua / aut non
ſufficiat plena: Sed alii quod tutiorem putarint / confertiſſimam uo
luere: Alii quod optimam ſibi ſpem pollicerentur in poſterum / ſa
xioribus ſpatiis delectati ſunt: Alii fortaſſis celebritati et nomi
nis poſteritati conſuluerunt.
Namque urbem quidem ſolis a Buſi
ride conditam / quam Thebem nuncupant.
CXL. Memphim cen
tena
et quinquaginta: Babylonem ſupra trecenta item quinqua
ginta: Niniuem bis ducenta atque.
lxxx. circuiſſe ſtadia ex ueterum
hiſtoriis comperio.
Et fuerunt qui tantum concluſerint areæ:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index