Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1Et faciat ad rem quod aiunt in craſſo aere minus fameſcimus: In
tenui plus ſitiunt.
Neque non condecet ex aliorum animantium
forma atque effigie futuras hominum habitudines coniectaſſe.
Nam ſi iumenta & pecora firmiſſima / & membrorum amplitu
dine atque protenſione multa eſſe illic uiderint / tales ſe habituros
itidem filios poterunt non iniuria ſperaſſe: Neque ab re erit ſi a
corporibus reliquis / quibus uitæ uigor extinctus eſt / inditia ſump
ſerimus aeris atque uentorum.
Namque ex proximis ædificiorum
structuris ea didiciſſe poſſumus: Quæ ſi erunt facta ſcabra & ca
rioſa / inditio erit aduentitia inde mala confluere.
Arbores etiam
in unam aliquam partem quaſi communi conſenſu proclinatæ:
aut refractæ in feſtis uentorum motibus ceſſiſſe oſtentant.
Ipſaque
rediuiuia ſaxa locis innata / aut poſita / ſi ſummotenus plus ſatis
putria facta ſunt: Variam loci intemperiem nunc ardeſcentis /
nunc torpentis aeris atteſtantur.
Et uitanda nimirum hæc in pri
mis erit regio / qua uehementes iſtiuſmodi temporum tempeſta
tumque motus craſſentur: Nam mortalium corpora ſi caloris aut
frigoris acri appellente ui occupentur / illico tota corporis coag
mentatio: & ſingularum partium connexio labefactatur ac ſolui
tur: & ad morbos immaturamque ſenectutem compellitur.
Vr
bem ſub montibus / quæ ex procliui ſolem ſpectet occidentem: uel
ea re maxime inſalubrem eſſe affirmant: quod mox anhelitus noc
tis et umbræ gelidiores ſentiantur.
Conuenit etiam præteritorum temporum uiciſſitudine ex pruden
tum
obſeruatione repetita / ſi qua ſunt etiam rariora omni diligen
tia præcogitaſſe.
Nam ſunt loca quædam quibus ineſt natura oc
cultum quippiam / quod ad felicitatem atque infelicitatem faciat.
Locris et Crotonæ nunquam fuiſſe peſtem referunt. In inſula cre
te nullum nocuum uerſari animal. Apud Gallias raro uiſum
oriri monſtrum annotarunt.
Alibi neque æſtate feruenti: neque
hyeme fulgurare affirmant phyſici.
At in Campania inquit
Plinius per id tempus ciuitatibus ad meridiem poſitis fulgu
rat.
Ceraumnia apud Epirum montes ferunt dictos a cre
bris fulminibus.
Tum & Beumnium inſulam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index