Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1quod illic aſſidua fulmina iaciantur / poetis dediſſe inquit Seruius:
Vt eo loci Vulcanum cecidiſſe dicerent.
Apud Boſphorum &
inſodones tonitrua & fulgura nunquam uiſa atteſtantur.
ægypto
portenti loco eſt ſi plerit.
Apud Hydaſpem æſtatis initio conti
nui imbres manant.
In Lybia tam raros moueri uentos ferunt: ut
ex celi craſſitudine uariæ per aerem concretæ uaporibus ſpecies
ſpectentur.
At contra maiore in parte Galatiæ per æſtatem tanta
uis perflat uenti: Vt lapides pro harena per ſublime trahat.
In
Hyſpania ad hibernum circio uento onerata per celi plauſtra præ
dicant.
Notum quidem apud æthiopiam non perflare: Hunc ue
ro apud Arabes uentum & toglodytas uirentia omnia exurere af
firmant hiſtorici.
Delon quidem nunquam fuiſſe terræ motibus
uexatam / Sed ſemper eodem manſiſſe ſaxo / cum circumuicinæ
terræmontibus cæciderint ſcribit Tuchidides: partem eam Italiæ
quæ ab algido ſub Roma totum hernicorum collium tractu ad ca
pua uſque eſt / crebris terræmontibus quaſſatam: & prope deſola
tam uidemus.
Sunt qui Achaiam a crebra aquarum inundatio
ne dictam extiment.
Romam æternum febricoſam fuiſſe compe
rio: Eaſque febres Galienus nouum emitritarum eſſe genus putet:
Cui uaria & prope pugnantia inuarias horas remedia adhibenda
ſunt.
Apud poetas uetus fabula eſt Typhonem prochita inſula ſe
pultum ſe ſe non interrato commouere: ex quo fiat ut funditus
inſula contremiſcat: Id quidem poetæ ſic cecinere quoniam ter
ræmontibus
inſula & eruptionibus uexaretur / adeo ut Etrienſes:
& calchidenſes habitatores olim coacti ſint aufugere: & rurſus
qui poſt tempora a Hyerone Syracuſano miſſi eſſent / ut nouam
illic urbem conderent / aſſidui periculi et calamitatis metu auſu
gerunt.
Itaque eiuſmodi omnia ex longa obſeruatione repetenda
ſunt & ex aliorum locorum ſimilitudinibus comparanda / quo to
ta ratio integrior habeatur.
Quin et diſquirendum an nullis incommodis occultioribus ea re
gio offendi aſſueuerit: Putabat plato eſſe ut locis non nullis diuina
quædam interdum inſpiret uigetque uis ac demonum terminatio incolis
aut propitia aut contra infeſta.
Sunt quidem loca quibus homines

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index