Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1Apollinis inuentam refert capitolinus hiſtoricus auream arculam
per uetuſtatem: ex qua corruptus: & perinde ueneficus incluſus
aer / cum illa quidem refringeretur ſe ſe effundens: non eos ſolum
interemit: qui tum prope aderant: Verum & contagionibus pe
ſtem atrociſſimam totam in Aſiam uſque ad Parthos intulit.
Ex Ammiano item Marcellino hiſtorico legimus Marci Antonii
& ueri temporibus apud Seleucam poſt directum templum: &
perlatum ſimulacrum conici Apollinis Romam / fuiſſe per mili
tes inuentum anguſtum & prius concluſum a Caldeorum uatibus
foramen.
Quod ubi præde ſtudio reſerarunt / peſtilens exiluerit
uapor tam atrox: tamque deteſtabilis ut a Perſarum finibus intra
Galliam uſque infecta omnia ſint reddita tetro & funeſto morbo
Feneſtras igitur eſſe oportet manſionibus ſingulis.
Id quidem
cum luminis excipiendi / tum etiam innouandi aeris gratia: & e
as quidem ad loci uſum & parietis amplitudinem accommodatas
Vt neque plus: neque item minus excipiant luminis neque frequen
tiores aut rariores ſint quam uſus poſtulet.
Tum & proſpiciendum
eſt quibus uentis excipiendis pateant feneſtræ ipſæ: Nam quæ
ſalubres ſpectabunt auras multo adapertas quoquo uerſus licebit
facere: Et eas quidem iuuabit ita aperire / Vt incolarum corpora
appellens flatus ambiat.
Hoc maxime fiet ſi feneſtrarum ſponde
eſſent humiles adeo / ut uideri et uidere per uicos ambulantes poſ
ſis.
Quæ autem non uſque quaque ſaluberrimis uentorum plagis ob
iectæ erunt feneſtræ / ita ponentur ut lumina excipiant non pauci
ora quam conueniat: ſed ne etiam plura quam quibus poſſit carere: Et po
nentur illæ quidem in ſublimi / quo uentos a corporibus obiectus
paries intercipiat.
Nam habebunt quidem hoc pacto uentos / qui
bus aer reficiatur: Sed erunt infracti atque perinde non omnino non
ſani.
Proſpiciendum eſt et qui ſoles penetraturi inde intra ædes
ſint: et prodiuerſorum commoditate habendæ apertiores aut arctiores fe
neſtræ ſunt.
Nam æſtiuis diuerſoriis aut uaſtos quaque uerſus ſi
erunt illæ quidem ſeptentrionales / aut ſi erunt meridiane ſoli
buſque obiectæ infimas et modicas poſuiſſe apertiones conferet /

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index