Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1
Et patent quidem atque admodum in promptu extant laudes et ui
tia maxime publicorum opus: in quibus magis ad ſe deſpiciendum
neſcio quo pacto trahit quod indecens eſt / quam ad ſe admirandum
quod pulchre perfectum et omni ex parte abſolutum conſtet.
Ac
mirum quidem quid ita ſit cur monente natura & docti et indoc
ti omnes in artibus et rationibus rerum quid nam inſit aut recti:
aut praui confeſtim ſentimus: Eſtque præſertim in rebus eiuſmodi
ſenſus oculorum unus omnium acerrimus: Quo fit ut ſiquid ſe
obtulerit: in quo aliquid curtum / claudicans / redundans inane:
aut inconditum ſit / illico commoueamur: et lepidiora eſſe deſide
remus.
Cur id accidat non omnes intelligimus / tamen ſi rogemur
emendari corrigique poſſe negabit nemo.
At qualis ea ſit ratio exe
quendi: non erit omnium explicaſſe: Sed ſolum in ea re bene con
ſultorum: Bene quidem conſulti eſt omnia præcogitaſſe et præfi
niſſe animo & mente / ne in opere aut perficiundo.
aut iam abſolu
to dicendum ſit hoc noluiſſem / quam illud maluiſſem.
Et mirum qui
dem quam non leuiſſimas penas male conſtructi operis pendamus:
Quod enim temere et inconſulti aggreſſi initio non perpendera
mus / temporum ſucceſſu tandem recognoſcimus: Ex quo fit aut
æternum ob erroris offenſam peniteat: ſi non deleatur ac emende
tur: aut ſi demoliatur / impenſarum et iacturæ ratio / iudiciique tui
leuitas & inconſtantia damnetur.
Iuliuſ Cæſar ædem a nemorenſi
a fundamentis incohatam / magnoque ſumptu abſolutam / quia non
tota ad animum ei reſponderet / totam diruiſſe affirmat Suetoni
us.
Qua quidem in re etiam apud nos poſteros uituperandus ue
nit ſiquid tum non ſatis quæ ad rem facerent præcogitauit: aut ſi
forte quæ tum erant recte inſtituta potuit poſtea leuitatis errore
odiſſe.
Iccirco uetus optime edificantium mos mihi quidem ſemper pro
babitur: ut non perſcriptione modo et pictura / uerum etiam mo
dulis exemplariiſque factis aſſerula ſeu qua uis re uniuerſum opus et
ſingule cunctarum partium dimenſiones de conſilio inſtructiſſi
morum iterum atque iterum penſitemus atque examinentur prius quam
quid aliud aggrediare quod impenſam aut curam exigat.
In mo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index