Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1ac perinde aridior ſit non ſuccedere Eum uero alterum ſalibus non
mixtum / qui ſpiſſior et limacum frangatur tenuiore eſt puluere /
ſuccedere: Sed lapis uticunque ſit / ad calcem effoſſus utilior erit quam
collectitius: et ex umbroſa humentique fodina exemptus quam ex aren
ti: et ex albo ductibilior quam ex fuſco.
In Galliis apud marittimas
eduorum regiones calcem lapidis inopia exoſtricis conchiliiſque ef
ficiunt: Eſt et calcis genus gipſum: fit enim et ipſum lapide excoc
to: tam & ſi Cypro et Thebis fodi gipſum referunt ſumma tellu
re ſolibus concrematum.
Sed gipſeus omnis lapis a calcis lapidi
bus differt / quod tenerrimus ſit / friabilis / præter unum / qui in ſy
ria foditur: Nam prædurus quidem eſt.
Differunt etiam quod gip
ſeus lapis horis non plus uiginti.
Qui uero lapis ad calcem eſt /
horis non minus ſexaginta coquitur.
Gipſi quatuor aduerti eſſe
per Italiam ſpecies: harum dua tralucidæ / duæ non tralucidæ.
Tralucidarum una glebis aluminis / ſeu potius alabaſtro eſt ſimi
lis: hanc ſquameolam nuncupant / quod tenuiſſimis quaſi ſquamis
coherentibus et paginatim compreſſis conſtet: Altera ſquameoſa
quoque eſt: ſed magis ſali ſimilis fuſco quam alumini.
Non tralucida
rum autem ſpes ambæ cretam dens obdenſatam imitantur
Sed eſt altera albicans et ſuppallens: altera pallori ſuffuſum colo
rem habet ruffum.
Poſtremæ prioribus denſiores inter poſtremas
ſubruffa tenacior.
Inter priores quæ purior / ea candidiora & ſplen
didiora
inde albariis operibus ſigilla et coronas præſtat.
Apud
Ariminum gipſum inuenies ſolidum / ut dicas eſſe id marmor:
aut alabaſtrum: ex eo iuſſi tabulas ſerra dentata ſerrari ad opus
cruſtationum commodiſſimas.
Omne gipſum ne quid prætermit
tam / malleis
ligneis affligi et conteri / uſque infarinam reddatur: loco ſicciſ
ſimo accumulatum ſeruari / ſtatim produci / aqua celerrime infun
di confeſtim ad opus adigi oportet: Calx contra: non enim tun
ſam uerum ex gleba infundi: et multo quidem ante commacera
ri oportet aqua exhuberante prius quam in opus præſertim tectorum
immiſceas quo ſiqua fortaſſis gleba parum fuerit ignibus excoc
ta maceratione diutina ſoluatur atque liqueſcat.
Nam cum recens
et non penitus proluta et commacerata ſummitur / quod in ea ſit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index