Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 406 > >|
1los eo uerſus iubent ſtatui / unde courgens aut ponderis ex rupe:
aquarum aut uentorum impetus et uis immineat atque impetat quo
apellentem iniuriam molem diffindat atque diſſipet / muris fronte
ualida non imbecillitate laterum aduerſus moleſtiam ut ita loquar
illuctantibus: Quod ſi cætera ædificii lineamenta euetuerint quo
minus poſſis angulo iſtic uti ex ſententia / flexione utendum erit
quando et flexa linea circuli eſt pars: et circulus ipſe philoſopho
rum ſententia totus eſt angulus.
Cæterum area aut plano ponetur
loco / aut accliui / aut ſummo in montis uertice.
Si plano ponetur
loco / coaggerare oportet: et quaſi podium ſubſtruere: Nam id
cum ad dignitatem plurimum conferat: tum et ni fiat / plurimum
incommodorum afferet.
Fluminum enim et imbrium alluuiones
afferre limum ſolent planis locis: quo fit ut ipſum ſolum ſenſum
intumuleſcat: tum et hominum negligentia non aſportatis rude
ribus et purgamentis / quæ in dies deſtituuntur plana facile circum
creſcunt.
Romam aiebat Frontinus architectus ſua ætate colli
bus excreuiſſe propter incendiorum frequentiam: At eam ipſam
hac ætate uidemus totam ruinis & seditate obrutam: Vidi ego in
umbria ſacellum uetuſtum plano in loco poſitum / tamen multa
ex parte ſubmerſum / facta ſoli in ſe ex cretione quod ea planities
ſub montibus extendatur.
Sed quid ea memorem / quæ ſub monti
bus
ſunt apud Rauennam?
ſub pomeriis nobile id delubrum: cui
pro tecto integrum extat lapideum uas / tam et ſi ad mare & longe
a montibus reſideat / plus tamen quarta ſui parte intra ſolum im
merſum eſt ui temporum: Quam uero altam eſſe cuiuſque arae
exaggerationem oporteat / ſuo dicetur loco: cum de his rebus non
ſummatim ut hic / ſed diſtinctius loquemur.
Sed eſſe quamque are
am / aut natura aut arte scientiam firmiſſimam conuenit: qua de re illos in
primis audiendos puto / qui mouent ut una aut altera ſpatio diſtan
tibus
foſſione quid ſolum id denſitate aut raritate mollitiaue ad
ferenda ſtructuræ onera perſe ualeat / perſcrutemur.
Et enim ſi ac
cliui ponetur loco proſpiciendum eſt / ne ſuperiora preſſuræ mo
leſtiis impellant: aut inferiora ſi forte moueantur / cætera in rui
nam trahant.
Firmiſſimam quidem & omni exparte obfirmatam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index