Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 406 > >|
1adiecit. Sed Dores in trabem non poſuere apparentia capita
tignorum triſulcata: ſed eius loco faſciam regiam latam ex
craſſitudine lateris quod ad hoſtium ſtet.
Faſciæque addide
re cimatium / gululam / et ſuper id gradum plutei purum:
et in id ouicla / mox mutulos prætectos ſuo cum cimatio: et
ſuppremo in loco undulam ſumptis particularum dimenſi
onibus ex his quæ ſupra in doricis trabeationibus tranſegi
mus.
Iones contra non faſciam regiam quam in trabibus po
ſuerant: ſed pro faſcia impoſuere turgentem faſciculum fron
dentium
ramuſculorum: concinctum loro craſſum quantum
eſt trabs dempta parte ex trabe tertia.
Supra id cimatium et
denticulos et ouicla et craſſum gradum mutulorum conte
ctorum faſcia ſuo cum cimatio frontis et ſupremam undulam.
Præterea addidere ad alterum quodque extremum lateris ſub
gradu craſſo tectorum mutulorum: addidere in quae præciden
tes / ut ſic eas appellem / auriculas ducta nominis ſimilitudi
ne a ſagacibus bene auriculatis canibus.
Fuitque auricularum
iſtarum lineamentum maiuſcula.
S oblonga extremis ſuis
capitibus ſeſe in anfractum uolutatum implicans hunc in mo
dum.
Earumque auricularum craſſitudo in ſummo faſci
culo latitudinem æquarit: in imo arctiores fuere ex quarta.
Longitudo auricularum pependit uſque ad ſupremi uacui
æquilibram.
Corynthii integrum columnationum opus a
porticu ad hoſtia tranſtulere.
Ornantur et ianuæ locis præ
ſertim quæ ſub diuo pareant: ne quid hæc alibi repetantur
porticulo adpacto hunc in modum.
Poſitis enim lateribus
et ſuperliminari hinc unam atque hinc alteram columnam appin
gunt expeditam: atque etiam interdum prominentem.
Co
lumnarum baſes inter ſe diſtant: quod integrum opus antipagmen
torum
eo ſpatio concipiant.
Longitudo columnarum cum
capitulis tanta eſt: quanta ſit ab angulo extremo baſis dex
træ ad angulum extremum ſiniſtræ.
In haſce columnas trabs
faſcia coronæ faſtigiumque imponitur ex rationibus porticus:
de qua ſupra ſuo tranſegimus loco.
Fuere qui ad latera ho

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index