Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 406 > >|
1ſexaginta. Darius caſtris poſitis apud othriſios ad arteſroun
fluuium quenque militem iuſſit lapidem unum iacere in cumulos
quos uidentes poſteri et numero et amplitudine maximos
mirarentur.
Seſoſtris exercitum agens eos qui ſibi uiriliter
obſtitiſſent: erecta columna ornabat appoſitis titulis magni
ficentiſſimis.
In eos uero qui ſine armis ceſſiſſent pudenda
muliebria adſculpebat monumentis lapidum et columnarum.
la
ſon templa ſibi per ſingulas quas peragraſſet regiones erige
bat: quæ omnia Parmenio deleuit: ne cuius esſet illic nomen
celebre præter Alexandri.
Hæc illi inter expeditionem: Verum
et parta uictoria / pacatiſque rebus inſuper ſic facere uſurparunt.
In Palladis ſolertis templo compedes quibus uincti lacedemo
nes fuiſſent ſuſpendere.
Lapidem quo rex machienſium ictus a
Phymio rege et peremptus ſit / euiani non modo aſſeruarunt
templo: ſed etiam uelut deum adorarunt.
Aeginitæ roſtra nauium
hoſtibus arrepta dicarunt templo.
Eos imitatus Auguſtus
uictor ægypti ex roſtris nauium columnas conflauit quattuor:
quas poſtea princeps Domitianuſ locauit in capitolio.
His
lulius Cæſar adiecit duas: unam in roſtris: alteram ante curiam
uictis poenis nauali certamine.
Aut quid ego hic turres / tem
pla
obeliſcos / pyramides / labyrinthos et eiuſmodi referam:
quæ hiſtorici collegerunt.
Ad id quidem hoc deuenit ſtudium
celebrandi ſui operibus iſtiuſmodi: ut etiam urbes poſteritatiſ
gratia in ſua ſuorumque nomina condiderint.
Alexander / ut cæ
teros omittam præter eas quas nomini ſuo etiam quadrupedi
Bucephalæ aſtruxit urbem.
Sed meo quidem iudicio illud
Pompeii fuit perquam decentius.
Fugato. n. Mitridate quo ſo
ci eum ſupaſſet: eo condidit urbem nicepolim / minori ſitam in
armenia.
Omnes tamen uiciſſe Seleucus uiſus eſt. Nam is qui
dem uxori apamias urbes condidit tres: matri laodicias qin
que: ſibi ſeleucias nouem: patri antiochias decem.
Alii non
tam impenſæ magnitudine quam nouis aliquibus inuentis fru
ctum
poſteritatis captauere.
Cæſar ex baccis lauri quam in trium
pho
geſſerat ſiluam ſatiuam effecit: et ſacrauit futuris trium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index