Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 406 > >|
1memphim ſtatuam poſuit accubantem: eius magnitudo pe
des erat ſeptem et quadraginta: inque baſi duæ aſtabant aliæ
pedes altæ uiginti.
Ad ſimandum louis ſtatuæ appoſitæ erant
tres Memnonis opus mirificum: unico cæſæ in lapide: qua
rum una ſedens tanta fuit: :ut eius pes ſeptem excederet cu
bitos: et præter artificis manum atque lapidis uaſtitatem quod
mirere nulla erat in tanta mole fixura aut macula: cumque la
pides ad conceptas magnitudines non ſufficerent: æreas con
flare
poſteri agreſſi ſunt centicubites.
Sed præcæteris Semi
ramis cum et lapis deficeret: et maius aliquid concupiſceret:
quam quod ære poſſet aſſequi: apud montem mediæ / qui bagi
ſtanus dicitur in petra ſtadiorum ſeptem et decem ſuam in
ſculpſit effigiem: quam centum uiri donis uenerarentur.
Il
lud de ſtatuis minime prætereundum cenſeo quod apud Dio
dorum legimus: ſtatuarios ægyptios tantum ualere ſolitos
arte et ingenio: ut ex uariis lapidibus diuerſis poſitis locis
unum ſimulachri corpus conficerent conuentu partium adeo
perfinito: ut uno loco eodem ab artifice eſſe perfecta uide
retur.
Miroque hoc ex artificio celebre illud apud ſamios
phythii Apollinis ſimulachrum extitiſſe prædicant: cuius
media fuerit pars Thelleſii opus: reliquam uero partem in
epheſo Theodorus perfinierit.
Hæc animi gratia dicta ſint:
quæ tametſi faciant ad rem plurimum: uelim tamen quaſi ac
cepta referantur mutuo ex proximo qui ſequetur libro: cum
de monumentis priuatorum tranſigemus: ad quam rem iſta
maxime pertinebant.
Nam cum impenſæ quidem magnitu
dine priuati ſuperari a principibus haud facile paterentur:
cum et ipſi flagrarent auiditate gloriæ: uehementerque affe
ctarent quocunque daretur pacto nominis ſui claritatem effun
dere
: ea de re impenſis quidem quoad fortuna ſuppeditabat
non pepercere.
Quod autem eſſet in poteſtate artificum: et
uiribus ingenii poſſet occupari: id totis ſtudiis uſurparunt.
Ergo lineamentorum elegantia et operis decentia maximis
regibus pares eſſe contendentes aſſecuti ſunt meo iudicio ut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index