Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 406 > >|
1in ea re non multo fuerint poſtponendi. Itaque in librum pro
ximum reſeruentur.
Hoc ſpondeo. Afferent ea quidem iu
cunditatem cum legeris.
Sed quod hic faciat ad rem non præ
tereamus.
Sunt qui ſtatuas in templis ponendas negent. Numam re
gem ex pythagoreorum diſciplina prohibuiſſe fertur ne quod
in templis ſimulachrum imponeretur.
Seneca inde ſe ſuoſque
ciues ſubirridebat.
Atqui ludimus inquit pupis ut pueri: ſed
maioribus inſtituti rationem adducentes ſic ratiocinantur.
De diis quis nam adeo erit ineptus / ut non intelligat mente
non oculis diffiniendum eſſe: et formas omnine poſſe dari
nullas certum eſt: quibus tantam rem aliqua uel minima ex
parte imitari aut fingere liceat.
Et conferre quidem arbitran
tur
/ ſi demum formæ penitus nullæ aderunt factæ manu: quo
aſſequamur / ut de primo rerum principe ſuperumque intelli
gentiis quiſque ſibi animo ea fingat: quæ ad ſuas ingenii ui
res accomodentur.
Sic enim promptius altiſſimi nominis
maieſtatem multo uenerabuntur.
Alii ſecus. Namque ſpecies
quidem hominum collaras in deos fuiſſe dicunt quodam op
timo ſapientique conſilio: quo facilius a uite prauitate impe
ritorum
animi conuerterentur: ubi adeſſent ſimulachra, quæ
adeuntes deos ipſos adire ſe crederent.
Alii effigies eorum
qui de genere hominum benemeriti eſſent: quos ue in deo
rum numero memoria conſecrandos cenſuiſſent / locis ſacra
tis ponendos uiſendoſque dedere: quo eos poſteri ueneran
tes ad uirtutis imitationem ſtudiis gloriæ incenderentur.
Sed ſtatuas præſertim in templis permaximi intereſt qua
les quibus locis frequentes: qua etiam ex materia factas ap
ponamus.
Non enim quales in hortis ridiculas illius auiſtu
poris dei: non quales in porticu bellatorum hominum et cuiuſ
modi.
Neque in anguſto ignobilique loco ponendas cen
ſeo.
Sed prius de materia / mox de reliquis tranſigemus.
Priſci inquit Plutarchus ex ligno ſimulacra faciebant uti
in delo Apollinis: utique in urbe Populonia louis ex uite:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index