Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 406 > >|
1ſeu ionicam / ſeu corinthiam / ſeu thuſcanicam partionem omnium
eſſe commodiſſimam / non quo eorum deſcriptione tranſferen
dis
noſtrum in opus quaſi aſtricti legibus hæreamus: ſed quo idem
admoniti nouis nos proferendis inuentis contendamus / parum il
lis maioremue ſi queat fructum laudis aſſequi.
Sed de his ſuo lo
co diſtinctius proſequemur / cum inueſtigabimus quo pacto urbem
& urbis membra: et quæ ad cuiuſque uſum oporteant collocentur
Nunc ſequitur ut de parietum deſcriptione ſummatim tranſi
gamus.
Sed illud hic nolim præteriiſſe / quod apud ueteres anno
taui / eos maximopere cauiſſe / ne ullam areæ extremam lineam
rectam ducerent / ita ut eſſet illa quidem prelonga & nullis locis
non intercepta cum flexarum linearum conuexione / tum et angu
lorum ſectione.
Atqui hoc ideo feciſſe peritiſſimos uiros impromp
tu
eſt / quo uellent parietem quaſi adactis adiumentis / quibus co
hæreat / firmiorem reddere.
In parietum ratione recenſenda a di
gnioribus incipiendum eſt.
Is ergo locus admonet. ut de columnis
et de his quæ ad columnas pertinent dicendum ſit: quando ipſi or
dines columnarum haud aliud ſunt quam pluribus in locis perfixus ad
apertusque paries: Quin et columnam ipſam diffiniſſe cum iuuet /
fortaſſis non ineptæ eſſe eam dicam firmam quandam et perpetu
am muri partem excitatam ad perpendiculum ab ſolo / immo uſque
ad ſummum tecti ferendi gratia.
Tum et tota in re ædificatoria
nihil inuenies quod opera et impenſa et gratia præferas columnis
Sed habent columnæ ipſæ quippiam inter ſe / quo ſint diſſimiles
hic nos ſimilitudinem / quod ea preſertim ad genus pertineat / non
pretermittemus: Diſſimilitudinem uero / cum ad ſpeties ea quid
ſpectet / alibi proſequemur ſuo loco.
Atque ut ab ipſis / ut ita loquar
radicibus ordiamur / quibuſque columnis fundamenta ſubſtituuntur
Fundamentis quidem ad areæ planitiem coequatis conſueuere mu
rulum ſuperimponere: quem nos arulam / alii fortaſſis puluinarum
nuncupabunt: Supra murulum baſim adigebant: in baſi colum
nam ſtatuebant: ſupra columnam capitulum collocabant.
Et ha
rum quidem hæc erat ratio ut columna omnis infra medium tur
geſceret: ſurſum uerſus retraheretur: Craſſitudineque ſua eſſet pede

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index