Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 406 > >|
1mentum afferent digniſſimum: ſi frequentes occaſiones offen
derint
uiatores: quibus ad ducantur in ſermones rerum præ
ſertim dignarum.
Facundus aiebat Laberius comes in uia pro
uehiculo eſt.
Et profecto non minimum leuamur ab itinera
tionis tedio confabulatione.
Qua de re cum in cæteris ma
iorum inſtitutis eorum prudentiam maximi ſemper feci: tum
et in hoc uehementer laudo tametſi maiora ſpectarint inuen
to
hoc de quo mox dicturi ſumus: quam ut peregre proficiſcen
tibus gratificarentur.
Hominem inquit lex. xii. tabularum
in urbe ne ſepellito: ne urito.
Tum ſenatus etiam conſulto
peruetuſto cautum fecerant: ne mortuum quempiam intra ur
bis moenia ſepellirent: præter uirgines ueſtales atque impe
ratorem: quod hi legibus non tenerentur.
Valeriis inquit Plu
tarchus et fabriciis licebat honoris gratia ſepelliri in foro:
ſed eorum poſteri cum eo impoſuiſſent: illico face ſuppoſi
ta aſportabant: indicantes id licere ſed nolle.
Ergo ſepulchra
ſuorum locabant per agrum locis idoneis et conſpicuis per per
uiam
: atque efficiebant quoad per eorum facultates et arti
ficum manus licebat / ut eſſent illa quidem ornamentis refer
tiſſima.
Stabant idcirco lineamentis aſtructa exquiſitiſſi
mis.
Non deerat columnarum copia. Splendebant cruſta
tiones.
Nitebant et ſtatuæ / et ſigna / et tabulæ. Spectaban
tur ducti æro aut marmore uultus artificio pereleganti.
Quo inſtituto quantum illi quidem uiri ſapientiſſimi et
rei publicæ et bonis moribus proſpexerint / non eſt ut lon
gum proſequar.
Tantum ea pertingam: quæ ad rem no
ſtram faciant.
Etenim quid putes uiatores ſi quando uia ap
pia / aut quauis alia militari uia proficiſcebantur: quod eas
intuerentur mirifice refertas copia monimentorum: an non
maiorem in modum delectabantur: cum hoc et illud atque
item alterum / atque item aliud ſepulchrum ornatiſſimum ſeſe
offerret: unde titulus effigieſque uirum illuſtrium recognoſce
rentur.
Quid igitur ex tam multis inditiis ueteris memoriæ / num
parum præſtabatur occaſionis / unde ſummorum hominum geſta re

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index