Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 406 > >|
1neceſſe eſt. Quadrangula cum gracilis ſutura eſt / lata fiet ex
ſexta ſuæ altitudinis: rotunda quater habebit diametrum in al
titudine: craſſiſſima quæ futura eſt ſi erit quadrangula: fiet
lata nihil plus quam ex quarta ſuæ altitudinis.
Si rotunda diame
trum habebit ter.
Craſſitudini parietis ſi erit illa quidem ad cu
bitos alta quatraginta dabis nihil minus pedes quattuor.
Si
ad cubitos uſque fiet quinquaginta tunc ei pedes dabis quinque.
Inque cubitos ſexaginta dabis ſex. At deinceps pari gradatio
ne proſequere.
Atqui hæc quidem puris ſimplicibuſque ſpeculis
debentur.
Sed fuere qui ſpeculis ad medium altitudinis porti
cum adiecerint extrinſecam columnis expeditis.
et fuere quae por
ticum hanc ad cocleam lineam circumduxerint: et fuere qui totam
porticibus quaſi coronis cinxerint: et qui totam ſculptis animali
bus conueſtierint.
In his columnationum ratio a cæteris publi
cis operibus non deuiabit.
Verum licebit omnia ad gracilitatem de
ducere præter pondus aſtructionis.
Sed ſpeculam qui uolet tu
tiſſimam
contra uim tempeſtatis / et aſpectu iucundiſſimam facere:
ſuperadiiciet quadratis rotunda / at rurſus quadrata rotundis:
deducetque gradatim opus / ut ex columnarum ratione gracileſcat.
Deſcribam qualem fore decentiſſimam arbitremur. Principio
quadrangulæ ex area ſurgent crepidines: earum altitudo capiet
totius proceritatis quæ in opere a ſummo uertice uſque ad imum
pedem futura ſit decimam.
Latitudo habebit iſtius ipſius pro
ceritatis quartam.
columnæ pro parietibus ad ſingula crepidi
nis latera binæ in medio: et ſingulæ pro angulis appingentur
ſuis cum ornamentis diſtinctæ: uti mox diximus in ſepulchris.
In crepidine iſtiuſmodi adſiſtetur quadrangulum ueluti ſacellum
cuius amplitudo capiet altitudinem crepidinis bis.
Altum fiet
æque atque latum: appingenturque huic columnæ extrinſecus qua
les in templis diximus tertio gradu et item quarto atque item quan
to.
Sacella deinceps apponentur rotunda. Erunt igitur rotun
da
ſacella hæc numero tria: et ca nos ab arundinibus ducta
ſimilitudine appellabimus nodos.
Nodorum igitur ſingulorum
altitudo fiet quanta cuique ſit latitudo: addita inſuper latitudinis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index