Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 406 > >|
1altitudo. Primo in ſacello quadrangulo quod in imo ſu
pra crepidinem ſit ſpatium medianum ex tota extrinſeca
ſui amplitudine capiet octauam quinquies.
Sed apud ueteres illud perplacuit regis Ptolomei ad
inſulam pharum: qui ad nocturnos nauigiorum uſus ignes
in ſublimi ſpecula conſpicuos haberi iuſſit penſiles et con
tinuo deambalantes: ne quid flammæ a longinquo ſydera
eſſe putarentur.
Mobiles etiam imagines monſtrantes qua
parte orbis uentus applicet: qua ue coeli regione ſit ſol: et
quantum diei peregerit iſtic pulcherrime facient ad rem.
Hactenus de his.
Sequitur ut intra urbem ingrediamur. Sed ſint uiæ quæ
dam multo digniores quam quidem eſſe natura ſui et intra ur
bem et extra urbem poſſunt: uti ſunt quæ in templum / baſi
licam / ſpectaculum ue ducant.
De his igitur prius.
Legimus Eliogabalum latiores et digniores huiuſmodi
uias ſtrauiſſe ſaxo macedonico atque porphiritico.
Lauda
tur apud hiſtoricos uia: qua apud Bubaſtim ægyptiam ur
bem iretur in templum.
Erat enim directa per forum / et in
ſtrata lapidibus egregiis.
Eius latitudo plectra implebat
quatuor.
Hinc atque hinc uaſtiſſime uirebant arbores. Apud
hieroſolymam fuiſſe refert Ariſteus arduos per urbem tran
ſitus elegantes per quos patres dignioreſque honeſtius ince
derent.
Id quidem uel ea maxime de re: ne quid ſacra feren
tes profanorum contactu polluerentur.
Celebris etiam eſt
apud Platonem uia a gnoſio in antrum et ſacellum louis percu
preſſata.
Comperio inter cæteras apud Romam duas fuiſſe
huius generis uias longe digniſſimas admiratione.
Vnam
a porta ad baſilicam uſque Pauli ſtadia circiter quinque.
Alteram a ponte ad baſilicam uſque Petri pedes. MMD.
opertam porticu ex marmoreis columnis et plumbea tectu
ra.
Ornamenta hæc uiis huiuſmodi mirifice conueniunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index